LECTORI BENEVOLO S.

Toga scholastica nondum deposita, quum systemata varia entomologica, a

viris ejus scientiae cultoribus studiosissimis summa diligentia

aedificata, penitus indagassem, non fuit quin luctuose omnibus in iis,

quamvis aliter laude dignissimis, hiatum magni momenti perciperem. Tunc,

nescio quo motu superiore impulsus, aut qua captus dulcedine operis, ad

eum implendum (Curtius alter) me solemniter devovi. Nec ab isto labore,

{daimonios} imposito, abstinui antequam tractatulum sufficienter

inconcinnum lingua vernacula perfeceram. Inde, juveniliter tumefactus,

et barathro ineptiae {ton bibliopolon} (necnon "Publici Legentis")

nusquam explorato, me composuisse quod quasi placentas praefervidas (ut

sic dicam) homines ingurgitarent credidi. Sed, quum huic et alii

bibliopolae MSS. mea submisissem et nihil solidius responsione valde

negativa in Musaeum meum retulissem, horror ingens atque misericordia, ob

crassitudinem Lambertianam in cerebris homunculorum istius muneris

c[oe]lesti quadam ira infixam, me invasere. Extemplo mei solius impensis

librum edere decrevi, nihil omnino dubitans quin "Mundus Scientificus"

(ut aiunt) crumenam meam ampliter repleret. Nullam, attamen, ex agro

illo meo parvulo segetem demessui, praeter gaudium vacuum bene de

Republica merendi. Iste panis meus pretiosus super aquas literarias

faeculentas praefidenter jactus, quasi Harpyiarum quarundam (scilicet

bibliopolarum istorum facinorosorum supradictorum) tactu rancidus, intra

perpaucos dies mihi domum rediit. Et, quum ipse tali victu ali non

tolerarem, primum in mentem venit pistori (typographo nempe) nihilominus

solvendum esse. Animum non idcirco demisi, imo aeque ac pueri naviculas

suas penes se lino retinent (eo ut e recto cursu delapsas ad ripam

retrahant), sic ego Argo meam chartaceam fluctibus laborantem a quaesitu

velleris aurei, ipse potius tonsus pelleque exutus, mente solida

revocavi. Metaphoram ut mutem, _boomarangam_ meam a scopo aberrantem

retraxi, dum majore vi, occasione ministrante, adversus Fortunam

intorquerem. Ast mihi, talia volventi, et, sicut Saturnus ille

{paidoboros}, liberos intellectus mei depascere fidenti, casus

miserandus, nec antea inauditus, supervenit. Nam, ut ferunt Scythas

pietatis causa et parsimoniae, parentes suos mortuos devorasse, sic

filius hic meus primogenitus, Scythis ipsis minus mansuetus, patrem

vivum totum et calcitrantem exsorbere enixus est. Nec tamen hac de causa

sobolem meam esurientem exheredavi. Sed famem istam pro valido

testimonio virilitatis roborisque potius habui, cibumque ad eam

satiandam salva paterna mea carne, petii. Et quia bilem illam

scaturientem ad aes etiam concoquendum idoneam esse estimabam, unde aes

alienum, ut minoris pretii, haberem, circumspexi. Rebus ita se

habentibus, ab avunculo meo Johanne Doolittle, Armigero, impetravi ut

pecunias necessarias suppeditaret, ne opus esset mihi universitatem

relinquendi antequam ad gradum primum in artibus pervenissem. Tunc ego,

salvum facere patronum meum munificum maxime cupiens, omnes libros primae

editionis operis mei non venditos una cum privilegio in omne aevum

ejusdem imprimendi et edendi avunculo meo dicto pigneravi. Ex illo die,

atro lapide notando, curae vociferantes familiae singulis annis crescentis

eo usque insultabant ut nunquam tam carum pignus e vinculis istis

aheneis solvere possem.

Avunculo vero nuper mortuo, quum inter alios consanguineos testamenti

ejus lectionem audiendi causa advenissem, erectis auribus verba talia

sequentia accepi:--"Quoniam persuasum habeo meum dilectum nepotem

Homerum, longa et intima rerum angustarum domi experientia, aptissimum

esse qui divitias tueatur, beneficenterque ac prudenter iis divinis

creditis utatur,--ergo, motus hisce cogitationibus, exque amore meo in

illum magno, do, legoque nepoti caro meo supranominato omnes

singularesque istas possessiones nec ponderabiles nec computabiles meas

quae sequuntur, scilicet: quingentos libros quos mihi pigneravit dictus

Homerus, anno lucis 1792, cum privilegio edendi et repetendi opus istud

'scientificum' (quod dicunt) suum, si sic elegerit. Tamen D. O. M.

precor oculos Homeri nepotis mei ita aperiat eumque moveat, ut libros

istos in bibliotheca unius e plurimis castellis suis Hispaniensibus tuto

abscondat."

His verbis (vix credibilibus) auditis, cor meum in pectore exsultavit.

Deinde, quoniam tractatus Anglice scriptus spem auctoris fefellerat,

quippe quum studium Historiae Naturalis in Republica nostra inter

factionis strepitum languescat, Latine versum edere statui, et eo potius

quia nescio quomodo disciplina academica et duo diplomata proficiant,

nisi quod peritos linguarum omnino mortuarum (et damnandarum, ut dicebat

iste {panourgos} Gulielmus Cobbett) nos faciant.

Et mihi adhuc superstes est tota illa editio prima, quam quasi

crepitaculum per quod dentes caninos dentibam retineo.

* * * * *

The Biglow Papers · 第 22 / 91 题