VACARE

VACARE: Gaudiis veneris carere.

Tu quod saepe soles, nostro laetabare casu,

Galle, quod abrepto solus amore _vacem._

—Propert. I, XII, 1 sq.

At tu non una potuisti nocte _vacare,_

Impia, non unum sola manere diem.

—Idem, II, X, 19 sq.

Hinc:

VACANS MULIER: Pro vidua apud jurisconsultos. (_Martianus, in l._ V,

§. 2, _ad legem Juliam._) Et:

VACUUS: Eodem sensu.

"Sed ubi mulier _vacua_ fuit, nectere moras."

—Tacit. _Annal._ XIII.

Semper enim _vacuos_ nox sobria torquet amantes,

Spesque timorque animos versat ultroque modo.

—Propert. III, XVII, 11 sq.

Glossarium eroticum linguae Latinae sive Theogoniae, legum et morum nuptialium apud Romanos explanatio nova · 第 184 / 190 题