"_Strophium_ est fascia brevis quae virginalem tumorem cohibet
papillarum."
—Non. Marc.
Non contecta levi velatum pectus amictu,
Non tereti _strophio_ lactentes vincta papillas.
—Catull. LIX, 64 sq.
STUDIUM: Verbum blandientis.
"Hujus cor, hujus _studium_."
—Plaut. _Poenul._ I, II, 178.
STUPRUM: Proprie coitus lege vetitus.
"Ac statim fugitivi contra praeceptum ducis rapere ad _stuprum_
virgines matronasque."
—Sallust. _Hist. lib._ III, _apud Non. Marc._
SUADELA: Graecis Πείθω. Inter numina nuptialia numeratur a
Plutarcho in _Rom. quaest._ Praeerat blanditiis, _suadentibusque
verbis_ quibus matrimonia conciliantur.
Scilicet uxorem cum dote, fidemque et amicos,
Et genus et formam regina pecunia donat,
Ac bene nummatum ecorat _Suadela_ Venusque.
—Hor. _Epist._ I, VI, 36 sqq.
SUBACTOR: Agens in quacumque venere.
"Romam ut rediit, _subactore_ suo Antero post se in currum locato,
ita triumphavit, ut eum saepius cervice reflexa publice oscularetur."
—Lamprid. _in Commod._
SUBARE: De foemina libidinante. A _subatione_, verbo technico scrofarum
ardoris ad mares.
...foeminae
Inter gannitus et _subantis_ voculas,
Carpunt papillas, atque amplexus intiment.
—Apul. _Ἀνεχόμ._ 13 sqq.
"...verrem, _subantis_ audita voce, nisi admittatur, cibum non capere
usque in maciem; foeminas autem in tantum efferari, ut homines
lacerent, candida maxime veste indutum."
—Plin. X, 163.
...jamque _subando_
Tenta cubilia, tectaque rumpit.
—Hor. _Epod._ XII, 11 sq.
SUBATIO: Eodem sensu et apud eumdem.
SUBIGERE: Sibi ad stuprum marem aut foeminam subjicere.
Ecce Caesar nunc triumphat, qui subegit Galliam.
Nicomedes non triumphat, qui _subegit_ Caesarem.
—Sueton. _in Caesare_, 49.
Deformis uxor cui sit, ancilla elegans,
Uxorem habere, _subigere_ ancillam velit.
—Auson. _Epigr._ CXXXIII, 1 sq.
Hinc:
SUBIGUS, SUBIGA, SUBJUGUS: Deus adhibitus ut bene et apte maritus
subigeret. Vide Aug. _de Civ. Die_, VI, 9; Tertull. _ad Nationes_, II,
11; _Rom. triumph._ I, 14.
SUBIGITARE: Nequiter lasciveque attrectare.
"Neque ego unquam alienum scortum _subigito_ in convivio."
—Plaut. _Mil._ III, I, 58.
"Nunc tu si vis _subigitare_ me, proba est occasio."
—Idem, _Cas._ V, IV, 2.
SUBIGITATIO: Actus _subigitantis_.
"Spectatores, ad pudicos mores haec fabula est: Neque in hac
_subigitationes_ sunt, neque ulla amatio."
—Plaut. _Captiv._ V, IV, 1 sq.
SUBIGITATRIX: Tribas.
"Ne me attrecta, _subigitatrix._—Sin te amo?—Male operam locas."
—Plaut. _Pers._ II, II, 45 sq.
SUBIRE: In obscenis. Pro inire; tunc de agente.
Naiadas antiqui Dryadasque habuere Priapi,
Et, quo tenta dei vena _subiret,_ erat.
—_Priap. Carm._ XXXIII, 1 sq.
SUBIRE: Pro prostare, aut se inclinare; rem pati.
Hippo _subit_ juvenes, et morbo pallet utroque.
—Juv. II, 50.
SUBLIGAR, SUBLIGACULUM: Vestis qua pudendae partes tegebantur. Sic
dicta quod subtus ligabatur.
"Scenicorum quidem mos tantam habet, vetere disciplina, verecundiam,
ut in scenam sine _subligaculo_ prodeat nemo."
—Cic. _de Offic._ I.
Narrat te rumor, Chione, nunquam esse fututam,
Atque nihil cunno purius esse tuo.
Tecta tamen non hac, qua debes, parte lavaris;
Si pudor est, transfer _subligar_ in faciem.
—Mart. III, LXXXVII, 1 sqq.
SUBNUBA: Concubina, pellex.
...lecti quoque _subnuba_ nostri
_Moereat_...
—Ovid. _Epist._ VI, 153 sq.
SUBSIDERE: Verbum venereum, usitatissimum de foemina marem subeunte.
Et pecudes et equae maribus _subsidere_ possent.
—Lucret. IV, 1191.
Novaque monstra junxerit libidine
Mirus Amor; juvet ut tigres _subsidere_ cervis,
Adulteretur et columba milvio.
—Hor. _Epod._ XVI, 30 sqq.
Vide SEDERE.
SUBSTERNERE: Eodem sensu.
Liber ut innuptae potiretur flore novercae,
Ignaro mater _substernens_ se impia nato.
—Catull. LIX, 403 sq.
SUBULO (-ONIS): Paedico; a _subula_ qua sutores corium pertundunt. Vide
PULLIPREMO.
SUBURRANAE: Vilissima scorta, a _Suburra_, Romae vico, spelunca furum
et prostibulorum.
Famae non nimium bonae puellam,
Quales in media sedent _Suburra,_
Vendebat modo praeco Gellianus.
—Mart. VI, LXVI, 1 sqq.
Nota _Suburranas_ inter Telethusa puellas,
Quae, puto, de quaestu libera facta suo est.
—_Priap. Carm._ XL, 1 sq.
SUCCIDA MULIER: Succo plena et bene habita.
"Siccam, _succidam,_ Quam lepidissimam potes, quamque adolescentem
maxume."
—Plaut. _Mil._ III, I, 92 sq.
SUCCUBA: Adultera, stuprata (_Ovid._); quod sub viro cubat; vel a
_succumbere_.
"Subcuboneum positum pro _succuba._ Titinnius testis est in Psaltria:
_contemplari ancillas, quam arbitrer illarum subcuboneum esse_."
—Non. Marc.
SUCCUMBERE: Verbum venereum; stuprum concedere.
Aufilena, viro contentam vivere solo,
Nuptarum laus est laudibus eximiis;
Sed cuivis quamvis potius _succumbere_ fas est,
Quam matrem fratres efficere ex patruo.
—Catull. CVI, 1 sqq.
SULCUS: Opus venereum.
Arentque _sulcos_ molli in arvo venerio.
—Apul. _Ἀνεχόμ._[TR3] 16.
SULPITIA: Poetria erotica, sed pudica; scripsit de amore conjugum.
Omnes _Sulpitiam_ legant puellae,
Uni quae cupiunt viro placere;
Omnes _Sulpitiam_ legant mariti,
Uni qui cupiunt placere nuptae.
—Mart. X, XXXV, 1 sqq.