STERNUTAMENTUM: Faustum omen antiquis, praecipue si dextrorsum quis
sternuisset. Vide Eustath. in Iliados VII; sic in Odyss. XIV, gaudet
Penelope sternutatione Telemachi.
Hoc ut dixit, Amor sinistra ut ante,
Dextra _sternuit_ adprobatione...
—Catull. XLII, 8 sq.
Num tibi nascenti primis, mea vita, diebus
Aridus argutum _sternuit_ omen Amor?
—Propert. II, III, 23 sq.
STIMULATRICES: De lenis; quod ex officio mulieres urgent et stimulant,
ut se vulgent.
"Vix comprimor quin involem illi in oculos _stimulatrici_."
—Plaut. _Mostell._ I, III, 46.
Et paulo post:
"In anginam ego nunc velim verti, ut veneficae illi Fauces prehendam,
atque enicem scelestam _stimulatricem_."
—Idem, _ibid._ 61 sq.
STOLA: Operimentum specialiter matronis tributum.
"Matronas appellabant eas quibus _stolas_ habendi jus erat."
—Festus.
"Muliebria vestimenta sunt, quae matrisfamilias caussa sunt
comparata, quibus vir non facile uti potest sine vituperatione;
veluti _stolae,_ pallae, tunicae, capitiae, zonae."
—Ulp. _Lib._ XXIII, _ff. de auro et argento._
Longa erat _stola_ et talaris.
Este procul, vittae tenues, insigne pudoris,
Quaeque tegis medios, instita longa, pedes.
—Ovid. _Art. Amat._ I, 31 sq.
Matronae, prater faciem, nil cernere possis,
Caetera, ni Catia est, demissa veste tegentis.
Si interdicta petes, vallo circumdata (nam te
Hoc facit insanum) multae tibi tum officient res:
Custodes, lectica, ciniflones, parasitae,
_Ad talos stola demissa,_ et circumdata palla...
—Hor. _Sat._ I, II, 94 sqq.
Hinc:
STOLATA: Pro matrona. Sic Caligula Liviam aviam suam _Ulyssem stolatum_
appellabat, tamquam occulte astutissimam. Addam illud acerbissimum
Ciceronis in Antonium:
"Sumpsisti virilem togam, quam statim muliebrem _stolam_ reddidisti."
—_Philippic._ II.
Quis floralia vestit, et _stolatum_
Permittit meretricibus pudorem.
—Mart. I, XXXVI, 8 sq.
Vide MATRONA, ADULTER.
STRICTIVELLAE: Foeminae, quarum trita pellis et quasi adusta nimio usu
pumicis aut volsellae, quibus utebantur ad cilia castiganda,
caeterosque pilos evellendos.
"Scrantiae, scrupedae, _strictivellae,_ tantulae."
—Plaut. _frag. Nervol._ 2.