PROSTIBULA, PROSTIBULUM:

"Inter meretricem et _prostibulam_ hoc interest, quod meretrix

honestioris loci est et quaestus; nam meretrices a merendo dictae

sunt, quod copiam suî tantum modo noctu facerent; _prostibula,_ quod

ante stabulum stet, quaestus diurni et nocturni caussa. Plautus

Cistellaria manifestissime discrevit: _intro ad bonam meretricem;

adstare in via solum, prostibulae sane est_."

—Non. Marc. _Nonnullar. dictionum differentiae._

_Prostibula_ ergo, vilia scorta et admodum vulgatissima.

Si nihil ad faciem, et solum lupa, _prostibulumque_

Nummi opus atque assis.

—Lucil. _Frag._ IX, 20 sq.

PROSTIBULA SCENICA: Per ludos publicos, lupanaria et quod in

lupanaribus agebatur in scenam prodire antiquos non pudebat, et

quaecumque paulo ante perditi et libidinosi per se natantibus oculis

viderant. Vide PASIPHAE et ATELLANAE.

Et apparet quidem ex Tertulliano passim, productionem illam scortorum

non sine pompa celebrari, et praeconum publica praedicatione. De hac

licentia intelligendus est Plautus, in prologo _Casinae_:

"Revortor ad illam puellam exposititiam, Quam servi summa vi sibi

uxorem expetunt. Ea invenietur et pudica et libera, Ingenua

Atheniensis: _neque quicquam stupri Faciet profecto in hac quidem

comoedia._ Mox hercle vero post, transacta fabula, Argentum si quis

dederit, ut ego suspicor, Ultro ibit nuptum, non manebit auspices."

—Plaut. _Prolog. Casin._ vers. 79 sqq.

PROSTITUERE: Stuprandum tradere. Qui sese _prostituit_, scortum est.

Aut facere ingenuae est, aut non promisse pudicae,

Aufilena, fuit; sed data corripere

Fraudando, efficitur plus quam meretricis avarae est,

Quae sese toto corpore _prostituit._

—Catull. CV, 5 sqq.

Qui vero alterum _prostituit_, leno est, aut conciliator.

Inpexit molles pueros, oculisque comedit;

Non hos, quos primae _prostituere_ casae;

Sed quos arcanae servant tabulata catastae,

Et quos non populus, nec mea turba videt.

—Mart. IX, LIX, 3 sqq.

PRO TELO CAEDERE: In obscenis: a re rustica translatum; nam arando

sulcum, quum recte et continuo rusticus ageret, tunc dicebatur _pro

telo_ ducere, ut patet ex Lucilio, _Frag._ VI, 2.

Deprendi modo populum puellae

Trusantem: hunc ego, si placet Dionae,

_Pro telo_ rigida mea cecidi.

—Catull. LII, 5 sqq.

PROTERVITAS: Petulantia prurientium foeminarum.

Urit me Glycerae nitor

Splendentis Pario marmore purius:

Urit gratia _protervitas,_

Et vultus nimium lubricus adspici.

In me tota ruens Venus

Cyprum deseruit, etc.

—Hor. _Od._ I, XIX, 5 sqq.

Glossarium eroticum linguae Latinae sive Theogoniae, legum et morum nuptialium apud Romanos explanatio nova · 第 162 / 190 题