Quum sacrum fieret deo salaci,
Conducta est pretio puella parvo;
Communis satis omnibus futura,
Quae quot nocte _viros peregit_ una,
Tot verpas tibi dedicat salignas.
—_Priap. Carm._ XXXIV, 1 sqq.
Sic Galli dicunt _achever un homme_.
PERAMBULARE LECTUM: Concussibus venereis lectum proterere.
Et ille nunc superbus et superfluens
_Perambulabit_ omnium cubilia,
Ut albulus columbulus dionaeus.
—Catull. XXVII, 7 sqq.
...tremulique quassa lecti
Argutatio, _inambulatioque._
—Idem, VI, 10 sq.
PERCIDERE: Verbum flagitiosum.
"Non hercle si os _perciderim_ tibi, metuam, morticine."
—Plaut. _Pers._ II, IV, 12.
PERCUTERE: In obscenis.
"Non taces, nocturne _percussor,_ qui ne tum quidem quum fortiter
faceres, cum pura muliere pugnasti?"
—Petron. _Sat._
PERDEPSERE: Vide DEPSERE.
PERDIX: In obscenis simili sensu quo palumbes, anseres, etc. Vide
_Aristoph. in avibus_, et verbum AVERSA VENUS.
PERDUCTARE: Inter venerea, ut _ducere_.
"Quidquid est, errabo potius, quam _perductet_ quispiam."
—Plaut. _Mostell._ III, II, 160.
PERDUCTOR: Conciliator amorum impudicorum. Differt tamen a lenone, quod
leno scorta tantum et famosas perducebat, dum _perductor_, cujuscumque
foeminae feles, etiam dolo. Antiquo tamen lexico legitur
μαστροπέυω, _lenocinor_, _perduco_; μαστρώπος,
_leno_, _perductor_.
"De nocturnis ejus bacchationibus ac vigiliis lenonum, aleatorum
_perductorum_ nulla mentio fiat."
—Cic. _in Verr._ III.
"Lenones, _perductores_ aquarioli."
—Tertull. _Apolog._ 43.
"Apage istum a me _perductorem_."
—Plaut. _Mostell._ II, II, 159.
PEREGRINUS (-A, -UM): Rebus venereis translatum. Sic:
PEREGRINUM AMOREM CONCEDERE: Jam alteri concessum alteri tradere.
Gallice _faire une infidélité_.
"O facinus, inquam, indignum! Quod amo te quamvis relictus, et in hoc
pectore, quum ingens vulnus fuerit, cicatrix non est. Quid dicis
_peregrini amoris concessio_?"
—Petron. _Sat._
PEREGRINAE: Meretrices. Undique Romae confluebant mulieres barbarae,
quaestus gratia; quibus addendus est pene innumerabilis foeminarum
bello captarum numerus, aut mangonibus in mercem traditarum. Pleraque
ergo extranea scorta; unde et ex multitudine, _peregrina_ idem sonat ac
_meretrix_.
"Adeon' est demens ex _peregrina_?"
—Senec. _Androm._ III, 1, 10.