PARES: Pro coleis. (_Plin._)

PARIA COMPONERE: In obscenis.

"Immo ego sic jam _paria composueram,_ ut, si depugnandum foret, ipse

cum Quartilla consisterem, Ascyltos cum ancilla, Giton cum virgine."

—Petron. _Sat._

PARILIA: Festa Palladis, a praegnantibus privatim celebrata et in lecto

cubantibus. (_Fest._; _Meurs. de Puerp._) Non confundenda cum

_paliliis_ in honorem deae _Palis_ a pastoribus celebratis. Vide

_Struk. Ant. rom._ 9; _Ovid. Fast._ II; et _Pers. Sat._ I, 72.

PARS: Pro uxore. Simili modo Galli dicunt _ma moitié_.

"Loquitur de me et de _parte_ mea."

—Plaut. _Menaech._ III, II, 14.

PARS, PARS CORPORIS, PARS OBSCENA: Pro pudendis.

Aut igitur tunicam _parti_ praetende tegendae,

Aut quibus hanc oculis adspicis, ista lege.

—_Priap. Carm. ad Lectorem_, 7 sq.

"Funerata est illa _pars corporis_ qua quondam Achilles eram."

—Petron. _Sat._

At deus _obscena_ nimium quoque _parte_ paratus.

—Ovid. _Fast._ I, 437.

PARTUS: Junoni inprimis vota solvebantur ad facilem felicemque partum.

Accedebant tamen alii dei et deae, scilicet Egeria, Latona, Lucina,

Maena, Prorsa, Postversa, etc. Vide haec verba.

Ad _partum_ frequentior credebatur decimus mensis. Inde Virgilius:

Matri longa _decem_ tulerunt fastidia _menses._

—_Eclog._ IV, 60.

"Si filius vel filia intra _decem mensium_ spatium post mortem meam

editi fuerint, haeredes sunto."

—_Lib._ IV, _ff. de Posthum. haered._

_Partus_, vinculum conjugii.

Foemina, quum senuit, retinet connubia _partu,_

Uxorisque decus matris reverentia pensat.

Nos Lucina fugit, nec pignore nitimur ullo.

—Claudian. _in Eutrop._ I, 72 sq.

Interea tormentum ingens nubentibus haeret,

Quod nequeunt parere, et _partu retinere maritos._

—Juv. II, 137 sq.

PARTUMEIUS: Verbum ab Horatio fictum de partu supposito, a _partu_ et

_meiendo_.

Tuusque venter _partumeius,_ et tuo

Cruore rubros obstetrix pannos lavit,

Utcumque fortis exsilis puerpera.

—Hor. _Od. Epod._ XVII, 50 sqq.

PASIPHAE: Uxor notissima Minois regis, quae, taurum ardens, vaccam

ligneam fabricare jussit, qua sublatens belluae coitu potita est. A

Nerone et in theatro editum est hoc spectaculum, plaudente populo, ut

testatur _Sueton. in Neron._ 12. _Pasiphaes_ amorem ad signum caeleste

refert _Lucian. lib. de Astrologia_.

Junctam _Pasiphaen_ Dictaeo credite tauro:

Vidimus, accepit fabula prisca fidem.

Nec se miretur, Caesar, longaeva vetustas:

Quidquid fama canit, donat arena tibi.

—Mart. _de Spectac._ VI, 1 sqq.

PASSER: Mollis, lascivus. Ob _passeris_ ex natura salacitatem.

Dic, _passer,_ cui tot montes, tot praedia servas

Appula, etc.

—Juv. IX, 54 sq.

Aut praecidite seminale membrum,

Quod totis mihi noctibus fatigant

Vicinae sine fine prurientes,

_Vernis passeribus salaciores;_

Aut rumpar, etc.

—_Priap. Carm._ XXV, 2 sqq.

Inde Galloprovinciales lingua vernacula penem nuncupant _lou passeroun_.

PASSER, PASSERCULUS: Inter mellitas amantium voces.

"Dic igitur me _tuum passerculum,_ gallinam, coturnicem, Agnellum,

etc."

—Plaut. _Asin._ III, II, 76 sq.

"Meus pullus, _passer,_ mea columba, etc."

—Idem, _Casin._ I, I, 50.

PASSIVUS: Pathicus. Vide _Jul. Firmic. in Math._ 4.

PATAVINA: Pro pudica. _Patavinae_ enim mulieres pudicitia maxime

insignes. Vide _Plin. Epist._ XIV, 1.

Tu quoque nequitias nostri lususque libelli

Uda puella leges, sis _Patavina_ licet.

—Mart. XI, XVII, 7 sqq.

PATERE: In obscenis.

...nec tibi tener puer

_Patebit_ ullus, ingemente qui toro

Juvante verset arte mobilem natem.

—_Priap. Carm._ LXXXIV, 21 sqq.

Jam primum stator hic libidinosus

Alternis ineundo et exeundo

Porta te faciet _patentiorem._

—_Ibid._ LII, 3 sqq.

PATER: Nomen religionis, primum generale omnium deorum; postea

hominibus datum in honorem; inde _patres conscripti_ pro senatoribus.

Deinde vulgatum etiam libidinose. Hinc:

PATRES CONVENTITII: Qui promiscui in unius scorti nidum convenerunt.

"Ego et tua mater ambae Meretrices fuimus: illa te, ego hanc mihi

educavi Ex _patribus conventitiis_."

—Plaut. _Cistell._ I, I, 40 sqq.

PATER VITIO, PATER CULPA: Id est concubitu illegitimo. Qui liberos

vulgivaga venere suscipit.

Ut dubius _vitio_ sit _pater_ ille _meo._

—Ovid. _Trist._ II, 352.

Illudas quibus, auferasque mentem?

Huic semper _vitio pater_ fuisti.

—Mart. XII, LIII, 9 sqq.

"Qui bono sunt genere nati, si sunt ingenio malo, _Suapte culpa_

genere capiunt genus, ingenium improbant."

—Plaut. _Merc._ V, IV, 8 sq.

PATHICUS, PATHICA: Proprie, qui, quae in venere rem patitur.

Ne trepida, numquam _pathicus_ tibi deerit amicus.

—Juv. IX, 130.

Cingit inaurata penem tibi, sancte, corona:

Hunc _pathicae_ summi numinis instar habent.

—_Priap. Carm._ XL, 3 sq.

Obliquis, _pathicae,_ quid me spectatis ocellis?

Non stat in inguinibus mentula tenta meis.

—_Ibid._ LXXV, 1 sq.

PATI VIRUM: Viro subire.

"Minor est ista quam ego fui, quum primum _virum passa sum_."

—Petron. _Sat._

"Invita alium _virum passa est_."

—Tertull. _Exhort. ad castitat._ 13.

Hinc et eodem sensu:

PATIENTIA: Dicebatur de utroque sexu.

"Obstupui ego, et nec Gitona verecundissimum puerum sufficere huic

petulantiae adfirmavi, nec puellam ejus aetatis esse, ut muliebris

_patientiae_ legem posset accipere."

—Petron. _Sat._

Id est, viripotentem ex natura.

Ex lege vero, post duodecimum annum expletum. Quod tamen Augustus in

matrimoniorum favorem indulsit a decimo anno.

Frequentius vero de postera venere.

"Tunc primum ignota ante vocabula reperta sunt sellariorum et

spintriarum, ex foeditate loci ac multiplici _patientia_."

—Tacit. _Annal._ VI, 1.

PATINAE CIBARIAE: Non tantum vasibus potatoriis, sed et _patinis_

lasciva pingebantur aut sculpebantur.

Fulget, et in _patinis_ ludit pulcherrima Nais,

Prandentum inflammans ora decore suo.

Congrua non tardus diffundat jura minister,

Ut lateat positis tecta libido cibis.

—_Vet. Poet. catalect. ex Valet._

PATRARE: Proprio sensu aliquid perficere. Honestum olim verbum; postea

ad obscenitatem translatum, et pro venerem consummare, id est, semen

emittere. Vide _Isidor._ et _Cornut. ad illud Persii_, I, 18, _patranti

fractus ocello_, id est, molliter et libidinose natanti.

Quid est? an haec sinistra liberalitas

Parum _expatravit?_

—Catull. XXVII, 16 sq.

PECCARE: De illegitimo coitu. Stuprum concedere; rem quoquo modo

_facere_ aut _pati_.

"Ergo amor etiam deos tangit! Jupiter in caelo suo non invenit quod

eligeret, et _peccaturus_ in terris, nemini tamen injuriam fecit."

—Petron. _Sat._

Incustoditis et apertis, Lesbia, semper

Liminibus _peccas,_ nec tua furta tegis;

Et plus spectator quam te delectat adulter;

Nec sunt grata tibi gaudia, si qua latent.

—Mart. I, XXXV, 1 sqq.

PECCARE: Fidem suam abjicere; alienis amplexibus indormire. Gallice

_faire une infidélité_.

Non ego ne _pecces,_ quum sis formosa, recuso,

Sed ne sit misero scire necesse mihi.

Nec te nostra jubet fieri censura pudicam,

Sed tamen, ut tentes dissimulare, rogat.

Non _peccat_ quaecumque potest _peccasse_ negare,

Solaque famosam culpa professa facit.

—Ovid. _Am._ III, XIV, 1 sqq.

Rumor ait crebro nostram _peccare_ puellam;

Nunc ego me surdis auribus esse velim.

Crimina non haec sunt nostro sine ficta dolore.

Quid miserum torques, rumor acerbe? tace.

—Tibull. IV, XIII, 1 sqq.

PECCARE: Veneri mentiri, vir non esse, quod accidit flaccidis mentulis

diffututorum.

"Fateor, domina, saepe _peccasse;_ nam et homo sum, et adhuc juvenis:

numquam tamen ante hunc diem usque ad mortem deliqui... Illud unum

memento, non me, sed instrumenta _peccasse._ Paratus miles arma non

habui ... dum omnia concupisco, voluptatem tempore consumpsi; non

invenio quod feci."

—Petron. _Sat._

PECULIUM: Id quo viri sumus.

"Quid somniatis? mea quidem haec habeo omnia, _Meo peculio_ empta."

—Plaut. _Pseudol._ IV, VII, 91 sqq.

"Per anfractus deinde obscurissimos egressus, in hunc locum me

perduxit; prolatoque _peculio,_ coepit rogare stuprum."

—Petron. _Sat._

"Homines bene nasatos et majoris _peculii,_ etc."

—Lamprid. _in Vita Heliogabal._

Hinc:

PECULIARE: Stuprare.

"Scelus tu pueries: atque ob istam rem, ego aliquid te _peculiabo_."

—Plaut. _Pers._ II, II, 10.

PECULIATUS: Pene et coleis maxime instructus.

Accedunt duo, qui latus tuentur,

Pulchre pensilibus _peculiati._

—_Priap. Carm._ LII, 6 sq.

PECUS CLURINUM aut CLUSINUM: De grege meretricum et scortorum. Verbum

Plautianum incerto etymo, sed sensu non ambiguo.

"Pudendumne? tu vero, _clurinum pecus,_ Advenisti huc sustentatum cum

exornatis ossibus."

—Plaut. _Trucul._ II, II, 14 sq.

Vide CLUSINUM.

PEDES: Pro pudendis apud Hebraeos; unde _aqua pedum_ pro urina, et

Latinis simpliciter _aqua_. Vide _Drus. Quaest. hebr._ I, 35.

PEDES EXIGUI: In laudem apud Romanos.

_Pes_ erat _exiguus; pedis_ est aptissima forma.

—Ovid. _Am._ II, III, 7.

Contra:

Depygis, nasuta, brevi latere ac _pede longo_ est.

—Hor. _Sat._ I, II, 93.

PEDES TOLLERE: In obscenis modus coitus, quum agens patientis _pedes

sustollit_ ad ineundum.

An ut matrona ornata phaleris pelagiis

_Tollat pedes_ indomita in strato extraneo?

—Petron. _Sat._

Vide CONCUBITUS.

"Mammas teneas, _pedes extollas,_ suavies, etc."

—Nonius, _apud Non. Marc._

PEDANEAE: Scorta. Tamquam passim vaga ad quaestum. Vide _Procop. in

Anecdot._ et _Buleng. de Theatris_, I, 49.

PELLEX: Ex lege Numae, quae viro nupsit jam uxorem habenti; concubina.

A _pellicere_, per blanditias allicere. Sic Virgilius, _Aeneid._ II,

_pellacem_ Ulyssem dicit. Vide PALLACA.

"Et dimissam Scriboniam, quia liberius doluisset nimiam _pellicis_

potentiam."

—Suet. _in Aug._ 69.

"Malum mihi prorsum illa (Juno) magnum dabit, quum tu me literis tuis

_pellicem_ illi esse confiteris."

—A. Gell. XIII, 4.

Eadem lege Numae interdictum erat quibuscumque _pellicibus_ Junonis

aram tangere.

PELLEX: Pro meretrice.

"An uxore contentus haud una, concubinis, _pellicibus_ atque amiculis

delectatur, etc."

—Arnob. IV, _de Jove._

"...i hac mecum, ut videas simul Tuam Alcumenam _pellicem,_ Juno mea."

—Plaut. _Merc._ IV, I, 23 sq.

PELLEX: Pro concubino.

"Praeterea actiones Dolabellae et Curionis patris; in quibus eum

Dolabella _pellicem_ reginae, spondam interiorem regiae lecticae, ac

Curio stabulum Nicomedis,...dicunt."

—Suet. _in Caes._ 49.

Quid quasi _pellicibus_ torqueris inepta ministris,

In quibus et brevis est et fugitiva venus?

Plus tibi, quam domino, pueros praestare probabo:

Hi faciunt, ut sis foemina sola viro.

—Mart. XII, XCVI, 3 sqq.

PELLEX: Pro manu fututrici. De masturbatore.

Pontice, quod nunquam futuis, sed _pellice_ laeva

Uteris, et veneri servit amica manus;

Hoc nihil esse putas?...

—Mart. IX, XLI, 1 sqq.

PELLICATUS (-US): Concubinatus.

"Ab ea est enim ipse propter _pellicatus_ suspicionem interfectus."

—Cic. _de Offic._

PELLECEBRAE: Delinimenta meretricia.

"Capitis te perdam ego et filiam, _Pellecebrae,_ pernicies,

adolescentum exitium."

—Plaut. _Asin._ I, II, 6 sq.

PENIS: Proprie cauda. (_Cic._) Pro virga virili; quod notissimum.

Stare jubes nostrum semper tibi, Lesbia, _penem;_

Crede mihi, non est mentula quod digitus.

—Mart. VI, XXIII, 1 sq.

Si facis in _penem_ quidquid ubi venit amarum.

—Pers. IV, 48.

PENIS LEGITIMUS: Justae mensurae et magnitudinis.

An facile et pronum est agere intra viscera _penem_

_Legitimum,_ atque illic hesternae occurrere coenae?

—Juv. IX, 43 sq.

PENSARE MENTULAM: Manu explorare an sit pondere et mensura, aut, ut ait

Juvenalis, sit _legitima_. Lusus meretricum et impudicorum.

Arrectum quoties Marulla _penem_

_Pensavit_ digitis, diuque mensa est,

Libras, scripula sextulasque dicit.

Idem post opus et suas palaestras,

Loro quum similis jacet remisso,

Quanto sit levior Marulla dicit.

Non ergo manus ista, sed statera.

—Mart. X, LV, 1 sqq.

Vide PONDUS.

PENSILIA: Virilia.

Accedunt duo, qui latus tuentur,

Pulchre _pensilibus_ peculiati.

—_Priap. Carm._ LII, 6 sq.

Glossarium eroticum linguae Latinae sive Theogoniae, legum et morum nuptialium apud Romanos explanatio nova · 第 157 / 190 题