"Qui alteri quicquam _mancipio_ tradit, ita dat quasi suum, ut
accipientis illico faciat, dominiumque transferat pure atque in
perpetuum."
—Faber, _ad tit. de diversis reg. juris antiqui_.
Hinc et ad venerem, usitatissima translatione:
MANCIPIO SE ALICUI DARE: Saepe contumeliose. Vide verb. EMANCIPARE.
"Memini, et _mancipio tibi dabo._—Egon' a lenone quicquam _Mancipio
accipiam_."
—Plaut. _Curc._ IV, II, 8 sq.
"Adduxit simul Forma expetenda liberalem mulierem... Eam te volo
accurare, ut istic veneat, Ac suo periculo is emat qui eam
mercabitur: _Mancipio_ neque _promittet_ neque quisquam _dabit_."
—Plaut. _Pers._ IV, III, 51 sqq.
MANICATUS, MANULEATUS: Mollis, effoeminatus, mulierculus. Viri enim
nudis brachiis incedebant; foeminae vero, chirodatae et _manuleatae_.
Cicero, _Action._ 2, Catilinae objecit quod _manicatus_ esset.
"Apud me vero Epicurus est fortis, licet _manuleatus_ sit."
—Senec. _Epist._ I, 33.
Brachiaque in _manicis,_ et pinctae vincula plantae,
Carbaseique sinus, et fibula rasilis auro, etc.
—Stat. _Theb._ VII, 637 sq.
MANUS AMICA: Suîmet meretrix aut moechus, in solitaria voluptate.
Pontice, quod nunquam futuis, sed pellice laeva
Uteris, et veneri servit _amica manus;_
Hoc nihil esse putas? scelus est, mihi crede, sed ingens,
Quantum vix animo concipis ipse tuo.
—Mart. IX, XLI, 1 sqq.
MANUS FUTUTRIX: Quae ad venerem sollicitat.
...Inguina saltem
Parce _fututrici_ sollicitare _manu._
Levibus in pueris plus haec, quam mentula, peccat;
Et faciunt digiti, praecipitantque virum.
—Mart. XI, XXIII, 3 sq.
MANUS PULLARIA: Dextera; a palpandis tentandisque pueris et puellis.
_Arnob. advers. Gent._ III, II.
"_Pullaria_."
—Plaut. _Frag. ex locis amissis_, vers. 56.
MANUS SCELERARE: Foeda tractatione polluere.
...Jam parce sepulto,
Parce pias _scelerare manus._
—Virgil. _Aeneid._ IV, 42 sq.
"_Scelerare manus_."
—Plaut. _Frag. ex locis amissis_, vers. 40.
MANUS: Pro virili peculio.
"Atque edepol ut nunc male eum metuo, miser! Si quispiam det, quoi
_manus_ gravior siet, etc."
—Plaut. _Pseudol._ III, I, 18 sq.
"Cedo _manum_ ergo.—Estne haec _manus?_—Ubi illa altera est
furtifica laeva?"
—Id. _Pers._ II, II, 43 sq.
MARISCA: Ficus majori mole et insipida. (_Varr._) Unde pro muliere
fatua.
Non eadem res est: Chiam volo, nolo _Mariscam._
Ne dubites quae sit Chia, _Marisca_ tua est.
—Mart. XII, XCVI, 9 sq.
_Chia_ vero ficus erat saporis acerbiusculi, proptereaque in deliciis.
MARISCA: Ulcus venereum; tubercula in ano, ad fici similitudinem.
...Sed podice levi
Caeduntur tumidae, medico ridente, _mariscae._
—Juv. II, 12 sq.
MARITUS: Proprio sensu, qui fecundat; mas, admissarius. Inde pro viro
in connubiis. More antiquo, _mariti_ romani, peregre redeuntes,
uxoribus de adventu nuntios praemittebant. Et bene. De hoc usu
prudentissimo, vide _Plutarch. Quaest. rom._ IX.
"Me a portu praemisit domum, ut haec nuntiem uxori suae."
—Plaut. _Amph._ I, I, 40.
MARITUS: De pecoribus.
Massyli leo fama jugi, pecorisque _maritus_
Lanigeri, mirum qua coiere fide.
—Mart. IX, LXXI, 1 sq.
Quisque coetus continetur conjugali foedere.
Ecce, jam super genistas explicant tauri latus;
Subter umbras cum _maritis_ ecce balantum greges.
—_Pervigil. Veneris_, 71 sqq.
MARITUS: De arboribus.
Vere concordant amores, vere nubunt alites,
Et nemus comam resolvit de _maritis_ imbribus.
—_Ibid._ 2 sq.
MARITUS: Et saepe ad flagitiosa translatus.
Lingua _maritus_, moechus ore Nanneius,
Summoenianis inquinatior buccis.
—Mart. XI, LXII, 1 sq.
...Ne thalassionem
Inducas manibus libidinosis,
Et fias sine foemina _maritus_.
—Mart. XII, XCV, 5 sqq.
MARITALE CAPISTRUM: Frenum conjugale. Metaphora ab equis.
...Si moechorum notissimus olim
Stulta _maritali_ jam porrigit ora _capistro,_
Quem toties texit perituri cista Latini?
—Juv. VI, 42 sqq.
MARITATA PECUNIA: Quam profert mulier conjuncta; dos.
"Pulchra edepol dos _pecunia_ est.—Quae quidem, pol, non _maritata_
est."
—Plaut. _Epidic._ II, I, 10 sq.
MARMOREA: Mulier quae, petrae similis, sub viro immobilis jacet.
At Chione non sentit opus, nec vocibus ullis
Adjuvat; absentem _marmoreamque_ putes.
—Mart. XI, LXI, 7 sq.
MASCARPIO: Masturbator.
"Ingemui ego, utique propter _mascarpionem,_ lacrymisque ubertim
manantibus, obscuratum dextra caput super pulvinum inclinavi."
—Petron. _Sat._
MASCULA: Tribas.
Et de nimboso saltum Leucate minatur
_Mascula_ lesbiacis Sappho peritura sagittis.
—Auson. _Cupid. cruci affix._ 24 sq.
MASSILIENSES: In proverbium erant tanquam molles et paedicones.
"Ubi tu es qui colere mores _massilienses_ postulas? Nunc, tu si vis
subigitare me, proba est occasio."
—Plaut. _Cas._ V, IV, 1 sq.
Vide _Brodaeum, Miscellan._ III, 27.
MASTUPRARI, MASTUPRATOR: Eodem sensu quo _masturbari, masturbator_. A
_manu_, vel _manum stuprare_.
MASTURBARI: Foede se tractare. A _manu_ et _turbo_. Item apud Graecos,
χειρουργεῖν, _manibus operari_. Antiquissima turpitudo.
Hoc nihil esse putas? scelus est, mihi crede, sed ingens.
......
Nempe semel futuit, generaret Horatius ut tres;
Mars semel, ut geminos Ilia casta daret.
Omnia perdiderat, si _masturbatus_ uterque
Mandasset manibus gaudia foeda suis.
Ipsam crede mihi naturam dicere rerum:
Istud quod digitis, Pontice, perdis, homo est.
—Mart. IX, XLI, 3 sqq.
Lydorum erat quotidianus usus, horis meridianis manibus inducere
thalassionem. _Cael. Rhod._ XX, 4.
Peculiare hoc vitium pueris, ab omni memoria. Inde illud Juvenalis,
praeceptoribus et paedagogis in aevum penitus affigendum.
...Exigite ut sit
Et pater ipsius coetus, ne turpia ludant,
Ne faciant vicibus. Non est leve, tot puerorum
Observare manus, oculosque in fine trementes.
—Juv. VII, 238 sqq.
MASTURBATOR: Qui se foede tractat.
MATER: Pro nutrice. Nam nutrix non semel, sed quotidie mater.
"Et sunt nati filii gemini duo, Ita forma simili pueri, uti _mater_
sua Non internosse posset, _quae mammam dabat_, Neque adeo mater
ipsa, quae illos pepererat."
—Plaut. _Menaechm. Prolog._ vers. 18 sqq.
MATRIMONIUM: Lege Poppaea nuptiis arcebantur foeminae quinquagenariae,
propter sterilitatem; et viri sexagenarii, quum fortes nisi fortibus,
et validi nisi validis creari non possint. De viris interdictum tollit
Claudius (_Sueton. in Claud._ 23); de mulieribus vide _lib._ XXVII,
_Cod. de Nupt._
Ex ritu romano, _matrimonium_ tria genera, _confarreatio_, _coemptio_
et _usus_. Vide haec verba.
MATRIMONIA: Pro matronis.
"Et convocatis plebeiis _matrimoniis,_ conquesta de injuria
patriciorum, etc."
—Tit. Liv. _lib._ X.
Eadem metonymia, _conjugium_ pro conjuge apud Propertium.
MATRONAE: Ingenuorum uxores, ab innuptis cultu et ornatu discretae,
quod notandum praesertim statuariis, pictoribus et tragoedis.
Discernebantur.
1° Coma. Innuptae capillos gestabant cirros et cincinnos; matronae
vero, implexos.
"Simulque se mulieres intellexerunt, vertunt capillum, acu lasciviore
sibi crinibus a fronte divisis, apertam professae mulierositatem,
etc."
—Tertull. _de Virgin. velandis._
2° Palla. Gallice _une simarre_. Vestis solemnis cum longo syrmate;
qua non nisi in publicum utebantur _matronae_; et tunc in signum
dignitatis. Diis pallam tribuebant antiqui, ut videtur Apollini
cytharam tenenti in antiquo Neronis nummo.
Ad talos stola demissa et circumdata _palla._
—Hor. _Sat._ I, II, 99.
A meretricibus discernebantur stola longa et talari. Meretrices enim,
teste Nonio, veste succinctiore utebantur. Vide MERETRIX et TOGA.
"_Matronas_ appellabant eas quibus stolas habendi jus erat."
—Fest.
Hinc Horatius:
...Sunt qui nolint tetigisse, nisi illas
Quarum subsuta talos tegat instita veste.
—_Sat._ I, II, 28 sq.
Quis floralia vestit, et _stolatum_
Permittit _meretricibus pudorem?_
—Mart. I, XXXVI, 8 sq.
MATRONALIA: Festa matronarum in memoriam raptus Sabinarum. Calendis
martiis celebrabantur. Junoni sacrificabant, ut novus annus ab exordio
felix esset ac faustus, et in partu et in amore conjugali. Eodem die,
foeminae inter se munuscula missitabant.
"Saturnalibus dabat viris apophoreta, et calendis martiis,
_foeminis_."
—Sueton. _in Vespas._ 19.
Vide _Martial._ V, XXXVI; _Ovid. Fast._ III, 229; _Plaut. Mil._, III,
I, etc.
Matronae, quae sacra colunt pro laude virorum,
Mavortis primum quum rediere dies.
—Auson. _de Feriis rom._ 7 sq.
MATULA: Sensu foedissimo.
"Jam hercle ego vos pro _matula_ habebo, nisi mihi _matulam_ datis."
—Plaut. _Most._ II, I, 39.
MEDICAE: Obstetrices juratae, quarum officium erat mulieres inspicere.
"Quoties de mulieris praegnatione dubitatur, quinque obstetrices, id
est _medicae,_ ventrem jubentur inspicere."
—Anian. _ad Paull._
MEDIUS, MEDIA: Adj. De pudendis utriusque sexus.
Per _medios_ ibit pueros, _medias_que puellas
Mentula; barbatis non nisi summa petet.
—_Priap. Carm._ LXXVI, 1 sq.
"Edepol! ego illam _mediam_ diruptam velim."
—Plaut. _Casin._ II, V, 18.
Velle quid hanc dicas, quamvis sim ligneus, hastam,
Oscula dat _medio_ si qua puella mihi?
—_Priap. Carm._ XLIV, 1 sq.
MEDULLAE: Pro viri rore illo quo procreamur.
Dum jam turgidulo tument liquore
Vascula, et liquidae fluunt _medullae;_
Imbelles procul osculationes
Udulis fugias pati labellis.
—Petron. _Phaleuc._ 10 sqq.
MEIERE: Semen emittere; venerem perficere.
Dimittit neque famosum, neque sollicitum, ne
Ditior aut formae melioris _meiat_ eodem.
—Hor. _Sat._ II, VII, 51 sq.
Ut tuus iste nepos olim satur anseris extis,
Quum morosa vago singultiet inguine vena,
Patriciae _immeiat_ vulvae?
—Pers. VI, 71 sq.
MEIERE IN PEDES: Quod accidit mentulis retractis.
Jam, nisi per somnum non arrigis, et tibi, Maevi,
Incipit _in medios meiere_ verpa _pedes._
—Mart. XI, XLVII, 1 sq.
MEL, MELLICULUM: Inter blandimenta. _Mel_ enim antiquis in deliciis.
"Egon' apicularum opera congestum non feram, Ex dulci oriundum,
_melliculo_ dulci meo?"
—Plaut. _Curcul._ I, I, 10 sq.
"Nunc pol, demum ego sum liber. Meum corculum, _melliculum,_
Verculum."
—Idem, _Casin._ IV, IV, 14 sq.