MAMMAE JACENTES:

"Taceo fractas pondere arvinae _jacere mammas,_ quasque foedum esset

in pectore virili vel prominere."

—Sol. Apollinaris, III, 13.

MAMMAE PANNOSAE: Tritae, rugosae. A _panno_ usu confecto.

Aut tibi _pannosae_ pendent a pectore _mammae_,

Aut sulcos uteri prodere nuda times.

—Mart. III, LXXII, 3 sq.

MAMMAE STANTES: Ut sunt virginis intemeratae. Vide _Stat. Sylv._ I, 2.

MAMMEATA, MAMMOSA: Quae grandes _mammas_ habet.

"Hujus amica _mammeata,_ mea inimica et malevola."

—Plaut. _Poenul._ I, II, 181.

_Mammosam_ metuo: tenerae me trade puellae,

Ut possint niveo pectore lina frui.

—Mart. XIV, CXLVII, 1 sq.

MAMILLARE: Indumentum speciale _mamillis_ compescendis. Vid. _Martin.

Lexic._ Sic sub hoc titulo Martialis in mulierem _mammosam_:

Taurino poteras pectus constringere tergo;

Nam pellis _mammas_ non capit ista tuas.

—Mart. XIV, LXIV, 1 sq.

Glossarium eroticum linguae Latinae sive Theogoniae, legum et morum nuptialium apud Romanos explanatio nova · 第 128 / 190 题