Aliis lapidibus, sunt uxores quae _cum maritis fecerunt._

Si qua metu dempto casta est, ea denique casta est.

Quae, quia non liceat, non _facit_, illa _facit_.

—Ovid. _Am._ III, IV, 3 sq.

_Aut facere_ ingenuae est, aut non promisse pudicae, etc.

—Catull. CV, 5.

"Utcumque igitur inter anhelitus sudoresque tritus, quod voluerat,

accepit, rursusque in somnum decidi gaudio lassus. Interposita minus

hora, pungere me manu coepit et dicere: Quare non _facimus?_"

—Petron. _Sat._

Quum dicis propero, _fac sic facis_, Hedyla, languet

Protinus, et cessat debilitata venus.

—Mart. I, XLVII, 1 sq.

Inde:

FACERE FORTITER: Lumbis nervosis et validis.

"Inhorrescere se finxit Ascyltos; mox, sublatis fortius manibus,

longe maiore nisu clamavit: Non taces, inquit, gladiator obscene,

quem de ruina arena dimisit? Non taces, nocturne percussor, qui ne

tum quidem, quum _fortiter faceres_, cum pura muliere pugnasti?"

—Petron. _Sat._

FACERE VICIBUS: Se vicissim inire, modo agentes, modo patientes. Vitium

puerorum.

...exigite ut sit

Et pater ipsius coetus, ne turpia ludant,

Ne _faciant vicibus._

—Juv. VII, 238 sqq.

FACERE NEQUAM: Agere libidines; ire ad scorta.

"Locum sibi velle liberum praeberier, Ubi _nequam faciat:_ nos ad te

adduximus."

—Plaut. _Poenul._ III, III, 44 sq.

FACERE DELICIAS: Eodem sensu.

"_Delicias facis_, Mi Menaechme; quin, amabo, is intro."

—Plaut. _Menaech._ II, III, 30 sq.

Vide DELICIAE.

FACES NUPTIALES: _Faces_ in nuptiis, in honorem Cereris, praeferebant,

aquaque spargebatur nova nupta: sive, ut casta puraque ad maritum

perveniret; sive ut virginitatem atque aquam cum viro communicaret.

E spina alba conficiebantur _faces_ illae, quod eodem arbusculo in

taedas usi fuere pastores qui Sabinas rapuerunt.

Una de multis _face nuptiali_

Digna, perjurum fuit in parentem

Splendide mendax, et in omne virgo

Nobilis aevum.

—Hor. _Od._ III, XI, 33 sqq.

FACETIAE: Lasciviae.

"Nam tu quamvis potis es facere, uti fluat _facetiis_."

—Plaut. _Mil._ IV, VIII, 12.

"Ecquam tu potes reperire forma lepida mulierem, Cui _facetiarum_ cor

corpusque sit plenum et doli?"

—Plaut. _Mil._ III, I, 187 sq.

FACILIS PUELLA: Quae rem non recusat.

Qualem, Flacce, velim, quaeris, nolimve puellam?

Nolo nimis _facilem_, difficilemque nimis.

Illud quod medium est, atque inter utrumque probamus;

Nec volo quod cruciat, nec volo quod satiat.

—Mart. I, LVIII, 1 sqq.

FAMA: Pro infamia.

"Maledicta, _famam_, meum amorem et peccatum in se transtulit."

—Plaut. _apud Non. Marc._

"Quaeso, omitte ac desere hanc meretricem, quae te, semel nacta,

semper studuit perdere, detegere, despoliare, opplereque adeo _fama_

ac flagitiis."

—Turpil. Ped. _apud eumdem._

FAME MORI: Ardere stuprum, propter nimium rei jejunium.

"Quid ergo, homo stultissime, facere debui, quum _fame morerer?_"

—Petron. _Sat._

Vide ROGARE PANEM.

FAMOSAE: Mulieres stupro, adulterio aut lenocinio infames.

"Quum Q. Opimius consularis, qui adolescentulus male audiisset,

festivo homini Aegilio, qui videretur melior, nec esset, dixisset:

Quin tu, Aegilia mea, quando a ad me venis cum tua colu et lana? Non

pol, inquit audeo; nam me ad _famosas_ vetuit mater accedere."

—Cic. _de Orat._ II.

"Atque etiam, si qua erat _famosa_, ei cognati osculum non ferebant."

—Cic. _de Rep._ IV, _apud Non. Marc._

Uxor pauperis Ibyci,

Tandem nequitiae fige modum tuae

_Famosisque_ laboribus.

—Hor. _Od._ IV, XV, 1 sqq.

FARTUM VESTIS: Verbum plautianum, sensu libidinoso, pro tota muliere.

"Non vestem amatores mulieris amant, sed _vestis fartum_."

—Plaut. _Most._ I, III, 13.

FASCINUM: Species amuleti ad incantationes arcendas, Nemesimque

placandam. Vide _Plin._ XI, 45 et XXVIII, 2; et _Ammian. Marcell._ non

procul a fine libri XIV.

Religiosa ergo _fascina_ illa in formam Priapi conficiebantur, tanquam

naturae perpetui conditoris. (_Plut. Sympos. lib._ VI, _quaest._ 10, et

_Arnob._ V).

_Fascinum_ gestabant pueri collo suspensum. (_Varr. de Ling. lat._)

Num quid mutino, subjectoque huic opu' signo,

Ut lurcaretur lardum, et carnaria furtim

Parum conficeret?

—Lucil. _Frag._ IV, 3 sq.

Simili _fascino_ inequitabant matronae romanae, auspicabili pietate.

"Et mutinus in cujus sinu pudendo nubentes praesident, ut illarum

pudicitiam prior deus delibasse videatur."

—Lactant. _de Falsa relig._ I, _cap._ 20.

Vide _Arnob. lib._ IV.

FASCINUM: Pro mentula.

Illiterati num minus nervi rigent?

Minusve languet _fascinum_?

—Hor. _Epod._ VIII, 17 sq.

Placet, Priape? qui sub arboris coma

Soles, sacrum revincte pampino caput,

Ruber sedere cum rubente _fascino_.

—_Priap. Carm._ LXXXIV, 6 sqq.

Vide _Turneb. Adv._ IX, 23.

FASCINUM: Penis fictitius ex corio, aut pannis lineis vel sericis,

quibus mulieres virum mentiebantur. Vide _Aristoph. Lisistrat._ vers

109. Antiquissima libido, lesbiis et milesiis foeminis praesertim

usitatissima. De hac foeditate vide _B. Paul. ad Romanos_, I, 26, et

_Tertull. de Pall._ 4. Vide TRIBAS.

_Fascinis_ illis abutebantur meretrices in tardos ascensores.

"Profert Enothea scorteum _fascinum_, quot ut oleo et minuto pipere,

atque urticae trito circumdedit semine, paulatim coepit inserere ano

meo."

—Petron. _Sat._

FASCINUS: Deus malarum incantationum depulsor. (_Turneb. Adv._ IX, 28;

_Alzar. de Invidia et fascin. vet._; _Plin._ XXVIII, 4.)

FASCINOSUS: Magno pene instructus.

Non es poeta _fascinosior_ nostro.

—_Priap. Carm._ LXXX, 4.

FATUUS: Ineptus ad sententiam voluptatum.

Hanc (_mentulam_) mavult sibi quam deos priores,

Si qua est non _fatui_ puella cunni.

—_Priap. Carm._ XXXIX, 7 sq.

FAUCULA: Clunia dicta, meretrix clementissima, cujus beneficentiam

notat Livius. Annibale Capuam tenente, captivis egentibus alimenta

furtim suppeditavit.

FAUNA: Dea cui romanae sacra faciebant matronae, nocturno tempore et in

operto. Tanta cura arcebantur viri, ut vel in aedem inspexisse,

capitale haberetur. Rationem affert Macrobius (_Saturnal._ II, 12.)

_Faunam_, Fauni uxorem, tanta fuisse pudicitia, ut perpetuo in gynaecio

inclusa, nullum unquam virum praeter maritum adspexerit.

Eadem est ac _bona dea_, cujus pervigilia Clodius vitiavit, et a

nonnullis _Fatua_ dicta est. Sacris ejus saltabant matronae omni modo

lascivientes. Vide BONA DEA.

FAVERE: Verbum eroticum. _Conciliant_ lenones et emissarii; _favent_

dii, amici et conscii. Hinc:

FAVITOR, FAUTOR, FAVISSOR (_Apul. Met._ II.), FAUTRIX (_Cic._): Sensu

flagitioso.

"Si cui _fautores_ delegatos viderint, Ut his in cavea pignus

capiantur togae."

—Plaut. _Amph. Prolog._ 67 sq.

_Favitorem_ me tibi, amicum, amatorem putes.

—Lucil. _Frag._ XXIX, 40.

FAVIANI: Juvenes qui, ex Romuli instituto, nudi per ludum et lasciviam

currebant, Fauni dei sacris. Vide _Alex. Genial. dies, cap._ 12.

FAVONIUS: Spurius, ex patre adventitio et ignoto: quasi ex vento natus.

Vide _Gloss. Ducang_. _Favonius_ est ventus spirans ab occasu

aequinoctiali; Graecorum _zephyrus_, id est _vitam_ afferens.

FEBRUA: Dea quae, apud antiquos, foeminarum menstruis praeerat.

(_Paleph. lib._ II.) A _februo_, purgo.

FEL: Nupturae, sacra Junonis agentes, victimarum _fel_ avellebant et

ejiciebant: hoc ritu deam rogantes, ut omnem amaritudinem a nuptiis

semoveret. Vide _Plutarch. de Praecept. conjug._; et _Brisson, de Ritu

nupt._

FELES: Leno, puerorum, puellarum corruptor.

"Tunc hic _feles_ virginalis, liberos parentibus Sublatos habebis,

atque indigno quaestu conteres?"

—Plaut. _Rud._ III, IV, 43 sq.

"Sequere hac, scelesta _feles_ virginaria."

—Plaut. _Pers._ IV, IX, 14.

Quis Marcus? _Feles_ nuper pullaria dictus,

Corrupit totum qui puerile decus;

Perversae veneris postico vulnere fossor,

Lucilî vatis subulo, pullipremo.

—Auson. _Epigr._ LXIX, 5 sqq.

FELLARE: Proprie exsugere. Flagitiose vero mentulam ore pati.

Non est in populo, nec urbe tota

A se Thaida qui probet fututam,

Quum multi cupiant, rogentque multi.

Tam casta est, rogo, Thais? immo _fellat._

—Mart. IV, LXXXIV, 1 sq.

Hinc:

Glossarium eroticum linguae Latinae sive Theogoniae, legum et morum nuptialium apud Romanos explanatio nova · 第 87 / 190 题