DEFUTUTUS: Venere tritus. Hic DE auget, ut supra in verbo DEAMARE.
Acme illa, puella _defututa_,
Tota millia me decem poposcit,
Isto turpiculo puella naso,
Decoctoris amica Formiani.
—Catull. XXXIX, 1 sqq.
DEGLUBERE: Proprie gluba sua granum nudare; turpi vero translatione, ad
tractationem illam qua mulieres medios viros ad patrationem excitant.
Vilissimum scrupedarum officium.
Illa Lesbia, quam Catullus unam
Plusquam se atque suos amavit omnes,
Nunc in quadriviis et angiportis
_Glubit_ magnanimos Remi nepotes.
—Catull. LIV, 2 sqq.
_Deglubit_, fellat, molitur per utramque cavernam.
—Auson. _Epigr._ LXX, 7.
"_Deglupta_ moena, Sarrapis sementium."
—Plaut. _Poenul._ V, V, 33.
DEINTEGRARE: Dicebatur de puella, cujus pudicitia imminuta erat.
"Nomen virginis, nisi mirum est, _deintegravit_."
—Caelius _apud Non. Marc._
DELECTARI MULIEREM: Cum illa rem habere.
"Deprehensus est quum dominam suam _delectaretur_."
—Petron. _Sat._
DELENIRE: Verbum venereum. Blanditiis ad stuprum adducere.
Concedat homini id, quod vult _deleniat,_
Corrumpat prorsus, ac nervos omnes eligat.
—Lucil. _Frag._ XXVIII.
Quo loco legere debemus _deleniat_ et non _deliniat_, ut docet _Jan.
Douz. in Praecid. ad Tibull._ Sic _delenifica facta_ apud Plautum, et
_delenificum ingenium_ apud Turpillium. Simplex enim verbi _delenire_,
est _lenire_, unde _leno_ et _lenocinium_.
Praeservit, labra delicat, hinc _delenit_ amore.
—_Centones Luciliani_, X, 4.
DELIACI: Spadones: ex insula _Delo_, in qua celeberrimum erat emporium
eunuchorum.
Huc huc convenite spatalocinaedi,
......
Molles, veteres, _Deliciaci_ manu recisci.
—Petron. _Sat._
DELIBARE OSCULA: Verbum Apuleii suavissimum: quasi decerpere flores;
nam _libare_ de floribus dici potest.
Olli, purpurea _delibantes_ oscula,
Clemente morsu rosea labella vellicent,
Malas adorent ore et ingenuas genas.
—Apul. _Ἀνεχόμ._ 6 sqq.
DELICARE: Verbum antiquum, pro explanare, aperire. Vide _Non. Marc._ in
verbo _delica_. Saepe ad venerem translatum.
Nemo istum ventrem pertundet, _delicet_ uti,
Atque videbis.
—Lucil. _Frag._ XXX, 80 sq.
Quid dare, quid sumpti facere ac praebere potissit
Praeservit, labra _delicat_, hinc delenit amore.
—_Centones Luciliani_, X, 3 sq.
DELICATUS: Proprie amans otii.
Hesterno, Licini, die otiosi
Multum lusimus in meis tabellis,
Ut convenerat esse _delicatos_.
—Catull. XLVII, 1 sq.
DELICATUS: Mollis, lascivus, ad venerem propensior.
"Libidinosa et _delicata_ juventus."
—Cic. _ad Attic._ I, 16.
Ipse Amor, puer Dionae, rure natus dicitur;
Hunc ager, quum parturiret ipsa, suscepit sinu:
Ipsa florum _delicatis_ educavit osculis.
—_Pervigil. Vener._ 76 sq.
Cui quum sit viridissimo nupta flore puella,
Et puella, tenellulo _delicatior_ haedo,
Asservanda nigerrimis diligentius uvis.
—Catull. XVII, 14 sqq.
DELICATA: Pellex, meretrix.
"Inter haec, Flaviam Domitillam duxit uxorem..._delicatam_ olim,
latinaeque conditionis."
—Suet. _in Vespas._ 3.
Vid. _Turneb. Adv._ XXII.
DELICATA: Ex lapidibus, pro ancilla, dominae suae ad veneris furta
simul consiliaria et conciliatrice. Vide _Winkelm. Monument. Inedit._
pag. 244.
DELICATI: Servi et eunuchi in _deliciis_ domini.
"Quosdam a gratissimis _delicatorum_, quamquam tam artifices
saltationis, ut mox scenam tenuerint, non modo fovere prolixius, sed
spectare in publico omnino coetu supersedit."
—Suet. _in Tit._ 7.
"_Delicatum_ hodie te faciam cum catello ut accubes."
—Plaut. _Curcul._ V, III, 13.
DELICIAE: Voluptates venereae.
_Delicias_ viduae tantum adspernatur adulter.
—Juv. IV, 4.
DELICIA: Singulari numero, apud Plautum.
"Non licet te sicce, placide bellam belle tangere? Otium tibi erit,
tum tibi operam ludo et _deliciae_ dabo."
—Plaut. _Rud._ II, IV, 12 sq.