DARE: Absolute: stuprum concedere, _suî copiam facere._ Hoc sensu
Graeci dicebant παρέχειν, id est _exhibere_.
Quae _dant_, quaeque negant, gaudent tamen esse rogatae.
......
Hoc opus, hic labor est: primum sine munere jungi,
Si _dederit_ gratis, quae _dedit_ usque _dabit_.
—Ovid. _Art. Amat._ I, 455 sqq.
"Quondam etiam in senatu, defendenti Nisae causam filiae Nicomedis,
beneficiaque in se regis commemoranti: Remove, inquit, istaec, oro
te: quando notum est, et quid ille tibi, et quid illi tu _dederis_."
—Sueton. _in Jul. Caes._ 49.
"Tace, Chaline; comprime istum.—Immo istunc qui didicit _dare_."
—Plaut. _Casin._ II, VI, 10.
DARE LUDUM AMORI: Indulgere veneri.
"_Datur_ concessu omnium huic aliquis _ludus_ aetati."
—Cic. _Pro Cael._
Miserarum est, neque _amori dare ludum_,
Neque dulci mala vino lavere, aut ex-
animari, metuentes patruae verbera linguae.
—Hor. _Od._ III, XII, 1 sqq.
DATATIM LUDERE: Proprio sensu de pila; metaphorice vero de
exercitationibus venereis.
"Quasi in choro pila _ludens datatim_ dat se et communem facit."
—Enn. _apud Isidor._ I.
"Quum _datatim_ in lecto tecum _lusi_."
—Pompon. _Adelph._
"Tum isti qui _ludunt datatim_, servi scurrarum in via, Et datores,
et factores omnes, subdam sub solum."
—Plaut. _Curcul._ II, III, 17 sq.
"_Datatim_ uxorem ut _ludas_."
—Afran. _apud Non. Marc._
DEA: Amasiorum blandimentum usitatissimum.
"Puella supplicatur, ut in humanis vultibus _deae_ tanta numina
placentur."
—Apul. _Met._ IV.
"Itaque miranti, et toto mihi caelo clarius nescio quid reluscente,
libuit _deae_ nomen quaerere."
—Petron. _Sat._
DEAMARE: Valde, vehementius amare.
"Voluptatem capio maximam, cruciari tua te culpa, qui det, et de illa
pessuma, quam _deamas_, promerere."
—Afran. _apud Non. Marc._
DECEMBER: Mensis ex ritu lascivus, et publicae impudicitiae.
"_December_ est mensis quo maxime civitas desudat. Jus luxuriae
publicae datum est, tanquam quidquam inter Saturnalia intersit et
dies rerum agendarum."
—Senec. _Epist._ 18.
DEDOLARE: Radere; translatum ad obscena.
"Inclinatam dolio pronam uxorem fabri super incurvatus secure
_dedolavit_."
—Apul. _Met._
DEDUCERE: Verbum nuptiale. Novam nuptam ad maritum adducere.
"Nam bona uxor, si ea _deducta est_ usquam gentium, Ubi eam possim
invenire?"
—Plaut. _Mil._ III, I, 91 sq.
Ut juveni primum virgo _deducta_ marito
Inficitur teneras ore rubente genas.
—Tibull. III, IV, 31 sq.
"Huic primum nuptiarum dies loco funeris fuit, _deductae_ in domum,
in qua nil nisi luctuosum haberet."
—Tacit. _Annal._ XIV, LXIII.
Quum primum cupido Venus est _deducta_ marito.
—Ovid. _Fast._ IV, 153.
DEFORMARE: Puellam devirginare.
"Priusquam isto calvitio _deformaretur_."
—Apul. _in Apolog._
Vid. eumdem, _Met._ I.