Sic et Cicero de Catilinae sociis. (_Or. in Catil._ II, V, 11.)

"Accubantes in conviviis, complexi mulieres impudicas, vino languidi,

conferti cibo, etc."

Postea tamen ipsae _accubuere_ foeminae, et eodem lecto quo dominus.

"Cum omnibus sororibus suis stupri consuetudinem fecit; plenoque

convivio singulas infra se vicissim collocabat, uxore supra

_cubante_."

—Sueton. _in Caligul._ 24.

"Tum illam (meretricem) infra eum _accubantem_ negasse, unquam

vidisse quemquam securi ferientem."

—Tit. Liv. XXXIX, XLIII, _ubi de Flaminio_.

Et eodem modo _accumbebant_ pueri meritorii.

"Qui in conviviis, adolescentulus cum amatore, cum chiridota tunica

interior."

—Scip. _in orat. adv. Gall._

Sic apud Gell. lib. VII, Africanus de P. Sulpitio Gallo, qui in

convivio adolescentulus cum amatore interior _accubuerat_.

ACCUMBERE: Etiam sensu venereo.

Gloria Romanis una es tu nata puellis,

Romana _accumbens_ prima puella Jovi.

—Propert. II, III, 29 sq.

"Prandi, potavi, scortum _accubui_, abstuli Hanc cujus haeres nunquam

erit post hunc diem."

—Plaut. _Menaech._ III, II, 11 sq.

"Potavi atque _accubui_ scortum; pallam et aurum hoc mihi dedit."

—Plaut. _ibid._ V, IX, 82.

ACERBA VIRGO: Cruda, immatura, nondum viripotens, translatione a

frugibus ducta.

...Tolle cupidinem

Immitis uvae; jam tibi lividos

Distinguet autumnus racemos

Purpureo varius colore.

—Hor. _Od._ II, V, 9, sqq.

Gravissimus auctor Plutarchus, libro _de Praeceptis conjugalibus_,

scripsit, eos qui prima virginum dissidia non ferunt, nihil differre ab

illis qui, quum in uvam _acerbam_ incidunt, maturas quoque aliis

relinquunt.

ACHAEMENIAN ARDUS: Ab Achaemenia, Persidis regione, arbusculis

odoriferis olim celeberrima. Persicos enim odores commemorat Spartianus.

"Lectum imminentibus quatuor anacliteris fecerat, minuto reticulo

undique inclusum, eumque foliis rosae queis demptum esset album

replebat, jacensque cum concubinis, velamine de liliis facto se

tegebat, unctus odoribus persicis."

—Spartian. _in vit. L. Ael. Caes._

Nunc et _Achaemenia_

Perfundi _nardo_ juvat, et fide Cyllenea

Levare diris pectora

Sollicitudinibus.

—Hor. _Epod._ XIII, 12 sqq.

ACHERIUS: Orator romanus, Horatii coaevus. Quum cuidam libertino reo

objiciebatur sese patroni sui libidinibus indulsisse, ille, defendens,

Impudicitia, inquit, in ingenuo crimen est; in servo, necessitas; in

libero, officium. (Vid. _Cael. Rhod. Antiq. lect_, V, 11.)

ACIDALIA: Cognomen Veneris, tanquam cientis curas et aerumnas quas

Graeci ἄκιδα dicunt; sed potius a fonte _Acidalio_, quo Gratiae

lavabantur. Fluebat hic rivulus in Orchomeno, Beotiae civitate.

...at memor ille

Matris _Acidaliae_, paulatim abolere Sichaeum

Incipit...

—Virg. _Aen._ I, 723 sqq.

Nomen _Acidalia_ meruit quod arundine pingi,

Quod Cytherea sua scribere gaudet acu.

—Mart. IX, XIII, 3 sq.

Inde:

ACIDALIUS NODUS: Pro balteo Veneris.

Ludit _Acidalio_, sed non manus aspera, _nodo_,

Quem rapuit collo, parve Cupido, tuo.

Ut Martis revocetur amor, summique Tonantis,

A te Juno petat ceston, et ipsa Venus.

—Mart. VI, XIII, 5 sqq.

ACONTIUS: Profectus ad sacra Dianae, quae in Delo virginum frequenti

conventu celebrabantur, Cydippes amore captus, pulcherrimo in pomo hos

versus scripsit:

Quale fuit malum, quot litera pinxit _Aconti_,

Qua lecta, cupido pacta puella viro est.

—_Priap. Carm._ XV, 5 sq.

ACOSMUS: Mere graecum. Incultus; Gallice _négligé_.

Nigra μελίχροος est; immunda et fetida, ἄχοσμος.

—Lucret. IV, 1154, ubi vid. _Faber_.

ACROAMA: Mere graecum. Ἀχρόαμα. Fabula jocosa, saepissimeque

libidinosa.

"Nemo in convivio ejus aliud _acroama_ audivit, quam anagnosten."

—Corn. Nep. _Attic._ 14.

"Ludis per quos scena Marcelliani theatri restituta dedicabatur,

vetera quoque _acroamata_ revocaverat."

—Suet. _Aug._ 74.

Et etiam _acroamata_ pro ipsis fabulatoribus et nugivendis.

"Nanos et nanas, et moriones et vocales exoletos, et omnia

_acroamata_, et pantomimos populo donavit."

—Lamprid. _in Sever._ 34.

Vid. _Cic. pro Arch. poet._ et _in Verrem_ IV, 22.

Ergon' cachinnis venditus

_Acroama_ festivum fui?

—Prudentius, _in Hymno Sti. Laurentii_, 324.

De _acroamatibus_ in coena adhibitis, vid. _Plin. epist_. VI, 31.

ACTARI: Scortari. Ab acta, ἀκτὴ, maris litore, quo spatiari

solebant meretrices; unde vox proverbialis: _hodie actabimur_.

"Tametsi in _acta_ cum mulierculis jacebat ebrius, etc."

—Cic. _Verrina ult._ XXV, 63.

"Ipse tamen, quum vir esset Syracusis, uxorem ejus parum poterat

animo soluto ac libero tot in _acta_ dies secum habere; delectatio

omnibus et actis voluptatibus anteponenda."

—Cic. _ad Fam._ IX, 6.

ACTORUM LIBRI: Tabulae quibus inscribebantur matrimonia, natales et

obitus.

Tollis enim, et _libris actorum_ spargere gaudes

Argumenta viri. Foribus suspende coronas,

Jam pater es...

—Juv. IX, 84 sqq.

"Rumpi tabulas istas jube, Maxime: invenies filium haeredem; mihi

vero tenue nescio quid honoris gratia legatum, ne si quid ei

humanitus attigisset, nomen maritus in uxoris tabulis non haberem."

—Apul. _Apologia_.

...et ritu decies centena dabuntur

Antiquo, veniet cum signatoribus auspex.

—Juv. X, 335 sq.

ACUS COMATORIAE: Ab officio sic nominatae; officium vero duplex:

1° Ad componendos crines.

"_Acus_ sunt, quibus, in foeminis ornandorum crinium compago

retinetur."

—Isidor. XIX, 31.

Amomo uncti crines in globum colligebantur. Decor enim deerat, si passi

et vagantes essent capilli. Globus _acu_ sustinebatur.

Taenia nec madidos violent bombycina crines:

Figat _acus_ tortas sustineatque _comas_.

—Mart. XIV, 22.

2° Et e contra, ad dividendos crines; tunc _discriminalis_ dicebatur;

matronis peculiaris: nam nuptis tantum mulieribus licitum erat a fronte

capillos dividere, ut hoc discrimine a virginibus distinguerentur.

"Simul atque se mulieres intellexerunt, vertunt capillum, et _acu_

lasciviore comam sibi inserunt, crinibus a fronte divisis, apertam

professae mulieritatem."

—Tertull. _de Virgin. veland._ 12.

_Acu_ saepe utebantur meretrices, in viros ad venerem incitandos.

"Volebamus miseri exclamare, sed nec in auxilio erat quisquam; et

hinc Psyche, _acu comatoria_ cupienti mihi invocare Quiritium fidem,

malas pungebat; illinc puella penicillo, quod ipsum satyrio tinxerat,

Ascylton opprimebat."

—Petron. _Sat._

ADAM: Universae hominum familiae communis appellatio.

"Primi parentis et commune hominum nomen. Porro dictus eo nomine

_Adam_ a terra unde formatus fuit; nam terra in lingua Hebraeorum

ADAMA."

—Drusii _Quaest. hebraic._ III, LXVII, 3.

"Notandum etiam quod per totum librum ubicumque dicitur filii

hominum, in Hebraeo habet bene _Adam_, hoc est filii _Adam_: et omnis

paene Scriptura hoc idiomate plena est; universum genus hominum

_Adam_ filios vocat."

—Hieronym. _in Ecclesiast._ c. 9.

Deceptum miseratus _Adam_, quem capta venenis

Implicuit socium blandis erroribus Eva.

—Auson. _Eidyll._ I, _versus pascales_.

ADAMIANI: Haeretici, sic dicti ex eo quod protoparentum nuditatem

colerent. Credebant enim nusquam nuptias locum habituras, si nemo

peccasset. Nudi itaque mares et foeminae conveniebant ad sacra. (Vid.

_Hist. eccles._)

ADDUCERE PUELLAM: Officium lenonis. Mulierem alteri conciliare.

Haec mihi te _adducit_ tenebris, multoque timore

Conjungit nostras clam taciturna manus.

—Tibull. I, VII, 59 sq.

"Utique eam huc ornatam _adducas_ matronarum modo; Capite compto,

crines vittasque habeat, assimuletque se Tuam esse uxorem: ita

praecipiendum est."

—Plaut. _Mil._ III, I, 196 sqq.

Glossarium eroticum linguae Latinae sive Theogoniae, legum et morum nuptialium apud Romanos explanatio nova · 第 18 / 190 题