ABORTUM: Non tempestive ortum. (_Festus._)

ABORTUS: Prope tempus pariendi: tunc enim moritur quod nascitur. (_Non.

Marc._)

ABORTIVUS: Pro nano et pumilione. V. _Suet. Aug._ 35.

...strabonem

Appellat paetum pater; et pullum, male parvus

Si cui filius est, ut _abortivus_ fuit olim

Sisyphus...

—Hor. _Sat._ I, III, 44 sqq.

ABRONIS VITAM AGERE: Pathice vivere.—A quodam Argivo _Abronis_ nomine,

cujus mollissima vita in proverbium abiit. (Vid. _Zenodoti Paroemia_,

et _Proverbia Erasmi_.)

ABSENTES COMAE: Crines quorum fuco color naturalis adulteratus est.

Quum sis ipsa domi, mediaque ornere Suburra,

Fiunt _absentes_ et tibi, Galla, comae.

—Mart. IX, XXXVII, 1 sq.

ACCA: Hujus nominis duo notatae sunt mulieres ab antiquariis: _Acca_

Laurentia, uxor Faustuli, pastoris regii, altrix Romuli et Remi,

celeberrima lupa, id est scortum famosissimum; nam Romani quascumque

meretrices lupas nuncupabant, ob hujus generis duplicem et corporis et

bonorum ingluviem. (V. LUPA)

_Acca_ altera Tarutia dicebatur, ex marito suo Tarutio, nobili Tusco.

Nonnullis eadem est ac Flora. (Vide FLORALIA.)

Festa Laurentiae celebrabantur mense decembri; Tarutiae vero, mense

aprili. (_Scaliger. Conject. in Varr._)

Inde:

ACCALIA: Festa Accae Laurentiae, melius Laurentalia.

"_Accalia_, feriae publicae Laurentinae; is dies, quem quidam

scribendo Laurentalia appellant, ab Acca Laurentia nominatur, cui

sacerdotes nostri publice parentant; et dicunt hunc diem Laurentini,

Accas Laurentinas."

—_Varr. L. L._ V, 3.

Glossarium eroticum linguae Latinae sive Theogoniae, legum et morum nuptialium apud Romanos explanatio nova · 第 16 / 190 题