LECTORI ERUDITO.

Dicendo aut scribendo de rebus eroticis, eadem nuditate verborum ab

initio utebantur Romani; sed cum sensim spurcata evaderet, dissoni

medici et jurisperiti, more technicorum, singularem sibi sermonem

instituerunt; optimates vero literatique, urbanitatis causa necnon

pueritiae reverendae, metaphoricam linguam sibi finxere, plebe

retinente primam illam impolitam, quam Martialis appellat _latine

loqui._ Hac fuse usi sunt Lucilius, Catullus, Martialis, parciusque

Naso, Horatius, Tibullus, Propertius et aliqui scriptores etiam

pudicissimi. Secunda lingua in libris, tum de jure tum de medicina,

quaerenda est; tertia inprimis conflixere Plautus, Persius, Juvenalis,

Petronius, Seneca, imo Tertullianus et ipse Civitatis Dei auctor

sanctissimus, vitia omnes vario quamquam modo objurgantes.

Nemo sane doctus nescit hujusce praesertim tertiae linguae scientiam

quam maxime necessariam esse studiosis satyricorum et ethicorum, et eo

difficiliorem intellectu nobis in diem fieri, quo longius abest ab

origine sua, fere omnino obsolefactis moribus, quos vel expressim vel

metaphorice referebat.

Deficiebat tamen lexicon speciale in quo translationes sermonum et

lusus in verbis explanarentur, et voces ambiguae ad rem peculiarem

reducerentur.

Hoc opus non leve, erudite lector, ausus sum inchoare, et peritioribus

trado ab illis emendandum et perficiendum. En igitur accipe libens hunc

diuturni mei laboris fructum, GLOSSARIUM nempe EROTICUM _linguae

latinae_, in quoquidem, nisi tanti rem ponderis manu forte impari

tractaverim, omnia quaecumque apud Romanos seu ad theogoniam, seu ad

leges, mores et ritus nuptiales, ac vitae usus diversos, victum,

vestitum, voluptatesque antiquitus pertinuerunt, uno quasi adspectu

poteris percensere, luculenter explicata duorum fere millium locutionum

interpretatione, innumerisque auctorum exquisitissimorum exemplis

illustrata et confirmata. Subjunguntur facili nexu intertexta: 1°

etyma satis multa, quibus fit plenior vocabulis significatio; 2°

notitiae de plerisque eroticis scriptoribus, quorum carmina hodie

desiderantur; 3° ampla proverbiorum de amore series undequaque ex

veterum libris selecta: quae cuncta quamdam tibi utilitatem una cum

sensu non ingrato adlatura spero.

Nunc esto mihi judex benevolus, candide lector; sed illud praecipue

persuasum habeas velim, hoc libro, unice literas adjuvare in animo

fuisse mihi, et, resputis morum innocentiae infestissimis Meursii

aliorumque recentiorum obscenitatibus, inter praetextata verba caste

semper scribere caste legentibus.

Lutetiae Parisiorum, M D CCC XXVI.

----------------------------------------

Glossarium eroticum linguae Latinae sive Theogoniae, legum et morum nuptialium apud Romanos explanatio nova · 第 12 / 190 题