_ De Alpheo flumine Lacedæmoniorum et Tegeatarum fines constituente —
Alphei singulari cursu — Orestis sepulcro et fluvio Garate —
memorandis in via quæ a Tegea Argos ducit, templo Bacchi Mystæ —
monte Parthenio. _
Lacedæmoniis et Tegeatis agri fines Alpheus est amnis. Ejus caput ad
Phylacen, unde non procul influit in eum aqua e fontibus orta non utique
magnis, sed numero pluribus, et idcirco Symbola (_confluentes_) est ei
loco nomen. (2) Alpheus ipse longe alia quam ceteri amnes est præditus
natura. Abdit enim se infra terram sæpe et rursus exoritur. E Phylace
primum et e Symbolis emanans mergit se in Tegeatico agro; mox in Asea
erumpens et Eurotæ aquas permiscens suas, cuniculo iterum absorptus, (3)
emergit quo loco Pegas (_Fontes_) Arcades nominant, ac Pisæum agrum et
Olympiam præterlapsus, supra Cyllenen Eleorum navale in mare prorumpit.
Neque potest cursum ejus Adriaticum mare inhibere, quominus et hoc, tam
magnum et violentum, internatans pelagus, ad Ortygiam pro Syracusis
insulam se Alpheum esse ostendat et Arethusæ fonti permisceatur. (4)
Recta sane via ad Thyream et vicos qui intra Thyreatarum fines sunt,
habet quæ merito in hujus historiæ commentarios referantur: Orestis
Agamemnonis filii sepulcrum, ex quo revulsa a Spartano homine ejus ossa
memorant Tegeatæ. Nostra quidem ætate sepulcrum ejus non erat amplius
intra muros. Præterfluit viam Garates amnis; quem ubi transieris, stadia
prope decem progressus Panis fanum offendas, et juxta illud quercum deo
sacram. (5) Jam quæ a Tegea Argos ducit via, vehiculis pervia et
populari trita est itinere. Adjacent ipsi viæ primum quidem ædes
Æsculapii cum suo signo: deinde devertentibus ad lævam unum ferme
stadium est Apollinis cognomento Pythii eversa ædes, cujus ipsa duntaxat
exstant rudera. Secundum rectam viam locus est quercu plurima condensus.
In eo querceto templum est Cereris cognomine Corythensis. Proxima alia
ædes Bacchi Mystæ (_Arcani_). (6) Inde Parthenius mons incipit. In eo
sacra Telephi area ostenditur, in qua altum a cerva Telephum puerum
dicunt. Paululum abest Panis fanum, ubi Phidippidi occurrisse Panem, et
quæ ei opus erant monuisse tam Athenienses quam Tegeatæ prædicant. (7)
Præbet saltus Parthenius testudines ad lyras compingendas quam
accommodatissimas: sed eas accolæ capere verentur, neque a peregrinis
capi sinunt, quod Pani sacras putant. Ubi jugum superaveris ac jam in
subjacentia arva descenderis, illic fines inter Tegeatas et Argivos
sunt, ad Hysias in Argivo agro. Ηæ quidem Peloponnesi regiones sunt et
urbes in singulis regionibus, et quæ in singulis urbibus commemoratione
dignissima.