CAPUT LIII.

_ Cur Tegeatæ Apollini Agyieo signa dedicaverint, enarratur — de Cydone,

Gortyne et Catreo Tegeatarum et Cretensium diversa narratio — de

Rhadamantho — quattuor signis Apollinis Agyiei et aliis templis ac

signis Tegeæ — cultu Jovis Clarii — reliquis Tegeæ memorandis. _

Apollini vero Agyieo signa ob hujusmodi causam Tegeatæ dedicasse

feruntur: Apollinem et Dianam aiunt ubique gentium de iis hominibus

sumpsisse pœnas, qui Latonam dum uterum ferret errabundam in terras

ipsorum venientem contempsissent. (2) Quare quum ii quos nominavimus dii

in Tegeatarum quoque terram venissent, Scephrum Tegeatæ filium clam cum

Apolline collocutum esse. Ibi Limon (erat hic quoque de Tegeatæ liberis)

in suspicionem venit, fuisse clandestinum illum sermonem aliud nihil

quam sui criminationem; impetu itaque facto fratrem occidit; (3) sed mox

Dianæ sagittis confixus justas ejus cædis pœnas dedit; tum Tegeates et

Mæra ex tempore sacrum quidem utrique deo fecerunt; verum postea quum

atrox soli sterilitas incesseret, consulentibus e Delphici Apollinis

penetralibus responsum allatum est, lugendum esse Scephrum. Quamobrem in

Agyiei sacris et alia in Scephri honorem faciunt, et virgo Dianæ

sacerdos unum quempiam insectatur, Dianam dum Limonem persequeretur

simulans. (4) Aiunt etiam de Tegeatæ liberis qui reliqui erant ultro in

Cretam migrasse, Cydonem, Archedium [_Catreum?_), Gortynem; a quibus

urbes nominatæ fuerint, Cydonia, Gortyn, Catreus. Cretenses tamen

neutiquam huic Tegeatarum sermoni assentientes Cydonem Acacallide Minois

filia et Mercurio genitum dicunt; at Catreum Minois, Rhadamanthi

Gortynem filios fuisse. (5) De Rhadamantho quidem Homerus prodidit in

Protei et Menelai colloquio, in Elysios campos Menelaum esse venturum,

quo multo prius Rhadamanthus jam venerit. Cinæthon vero versibus

mandavit Rhadamanthum Vulcani, Vulcanum Tali, Talum Cretis filium

fuisse. Sunt sane Græcorum narrationes quum in plerisque, tum in iis

maxime quæ ad gentilitates pertinent, inter se dissidentes. (6) Agyieo

apud Tegeatas signa quattuor; singula a singulis tribubus posita sunt.

Tribuum ipsarum nomina perhibentur, Clareotis, Hippothoitis,

Apolloneatis, Athaneatis; sic appellatæ ab agri sorte quam liberis Arcas

proposuit suis, et simul ab Hippothoo Cercyonis filio. (7) Est præterea

Tegeæ Cereris et Proserpinæ fanum, quas Carpophoros (_Frugiferas_)

nominant. Prope Veneri cognomine Paphiæ templum dedicavit Laodice, cui

Agapenor pater, is qui bello Trojano Arcadum dux fuit; Paphi tamen illa

vixit, uti alio est a nobis loco prius explicatum. Ab eo templo non

longe absunt Bacchi delubra duo, Proserpinæ ara, Apollinis ædes cum

inaurato simulacro. (8) Ea omnia Chirisophus fecit, Cretensis patria, de

cujus ætate et magistro comperti nihil habemus. Longior certe Gnosi apud

Minoem Dædali commoratio Cretenses in signorum etiam opificio

nobilitavit. Adsistit Apollini ipse Chirisophus e marmore. (9) Habent

Tegeatæ quoque aram, quam vocant communem Arcadum. Est ibi Herculis

simulacrum; in femore vulnus cernitur, quod in prima cum Hippocoontis

filiis dimicatione accepit. Excelsior quidam locus, in quo complures

illas Tegeatæ aras habent, Clarii dicitur Jovis; cognomen manifestum est

a sortitione Arcadis filiorum ductum. (10) Festos dies quotannis eo in

loco agitant Tegeatæ; ac Lacedæmonios quidem, eo se sacro occupatis, cum

exercitu fines aliquando invasisse memorant; multa vero quum se

effunderet e cœlo nix, præ frigore hostes graviter sub armis laborasse;

interea se clam illis ignes accendisse; moxque frigoris incommodo

liberatos armis arreptis hosti occurrisse et superiores prœlio

discessisse. Conspicatus et alia Tegeæ sum, Alei domum, Echemi sepulcrum

et in pila incisam Echemi cum Hyllo pugnam. (11) A Tegea in Laconicum

agrum pergentibus ad lævam viæ est Panis ara, est etiam Jovis Lycæi.

Restant adhuc templorum fundamenta. Aræ quidem hæ a muris absunt stadia

duo. Progressi stadia ferme septem ad Limnatidis Dianæ pervenient. In ea

æde ex ebeno signum est. Operis forma cujusmodi quæ a Græcis Æginæa

appellatur. Absunt hinc stadia circiter decem Dianæ Cnaceatidis templi

ruinæ.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 289 / 497 题