_ De Lelege, rege Spartanorum indigena, et reliquis priscæ ætatis
regibus eorum — Eurota — Lacedæmone et Sparta — Tyndareo ejusque
propinquis regnum Laced. obtinentibus — duplicis regiæ domus apud
Laced. origine et Aristodemi morte — de Aristodemi filiis, Procle et
Eurysthene, ac Thera eorum tutore — colonia in insulam Theram
deducta. _
Post Hermas illos ad occasum Laconica terra est. In ea regnasse primum
Lelegem indigenam, et ab eo Leleges, quibus imperabat, populos
nominatos, ipsi testantur Lacedæmonii. Lelege Myles et natu minor
Polycaon geniti. Quo vero gentium et quam ob causam Polycaon secesserit,
alio exponemus loco. Mylete mortuo Eurotas filius ei in regnum
successit. Is quum stagnantem in campis aquam ad mare alveo deduxisset,
quod fuit aquarum reliquum, in justi amnis morem defluens de se Eurotan
nuncupavit. (2) Hic quum e vita decessisset nulla suscepta virili
sobole, regnum Lacedæmoni reliquit. Erat hic matre Taygeta genitus, a
qua mons nomen accepit, patrem vero Jovem habuit, ut fama prædicat.
Uxorem autem duxerat Spartam Eurotæ filiam: ac ut primum ad regnum
accessit, regioni et incolis omnibus de se nomen indidit: urbem deinde,
quam condidit, de uxoris nomine, quod nostra etiam ætate retinet,
Spartam appellavit. (3) Hujus filius Amyclas, quum aliquod et ipse
cuperet nominis sui monumentum relinquere, in agro Laconico Amyclas
oppidum fundavit. Is quum filios plures suscepisset, Hyacintho natu
minimo, egregia forma puero, morte erepto, superstes fuit. Pueri tumulus
Amyclis est sub Apollinis signo. Amycla mortuo Argalus, ejus liberorum
natu maximus, regnavit: et hoc defuncto, ad Cynortan regnum pervenit.
Cynorta Œbalus nascitur. (4) Is e Gorgophone Argiva uxore, Persei filia,
Tyndareum suscepit. Fuit huic cum Hippocoonte, imperium sibi ætatis
causa vindicante, certamen. Verum Hippocoon adscito in societatem Icario
ejusque factione, longo intervallo superior discessit. Quare sibi male
metuens Tyndareus Pellanam, uti Lacedæmonii commemorant, aufugit.
Messenii vero narrant Tyndareum ad Aphareum in Messeniam confugisse:
fuisse autem Aphareum, Perieris filium, Tyndareo ipsi ex eadem matre
fratrem: ac tunc quidem Thalamis, quod est Messeniæ oppidum, domicilium
habuisse: quo in loco liberos etiam ipsum suscepisse. (5) Interjecto
dein tempore in regnum ab Hercule restitutus est Tyndareus. Regnarunt
etiam filii ejus, porro Menelaus Atrei filius, gener Tyndarei, et
Orestes, quod Menelai filiam Hermionen uxorem duxerat. Quum vero
Heraclidæ postliminio redissent, Tisameno Orestis filio regnante,
Messeniorum et Argivorum altera factio Temenum, altera vero Cresphontem
regem habuit. Quumque Lacedæmone gemini filii essent Aristodemi, regiæ
familiæ duæ exortæ sunt, atque id Delphici Apollinis oraculo approbante.
(6) Aristodemus enim e vita excessisse narratur Delphis, priusquam Dores
in Peloponnesum redirent. Hunc Lacedæmonii de rebus suis magnificentius
loquentes sagittis ab Apolline confixum tradunt, quod consulendi causa
non venisset ad oraculum, sed Herculem, in quem forte prius inciderat,
qui Doribus in Peloponnesum reditus confici posset, consuluisset. Verior
autem fama est, a Pyladæ et Electræ filiis, Tisameni Orestis filii
consobrinis, Aristodemum occisum. (7) Ejus Aristodemi filiis nomina
Procles et Eurysthenes indita: qui quam gemini essent, voluntate nihilo
minus magnopere dissidebant. Non obfuit tamen odii, quo inter se
laborarunt, acerbitas, quominus communi consilio Theran, Autesionis
filium, matris Argiæ fratrem, tutorem vero suum, in colonia deducenda
sequerentur. Coloniam deduxit Theras in insulam eam, quæ illis
temporibus Calliste vocabatur: e cujus regno ultro sibi Membliari
posteros decessuros speravit, (8) proinde atque illi etiam fecerunt, ea
scilicet ratione adducti, quod ad Cadmum Theræ genus referendum esset,
quum ipsi a Membliaro descendissent, quem plebeia stirpe natum Cadmus in
ea insula colonorum ducem reliquisset. Theras itaque insulam mutato
nomine de se appellavit, et ei quidem Theræi hac etiamnum ætate tanquam
coloniæ conditori quotannis parentant. Procli autem et Eurystheni in
Theræ mandatis duntaxat obeundis par fuit et concors alacritas, in
ceteris voluntatum ac consiliorum omnium summa dissensio. Verum si etiam
optime inter se convenientes fuissent, non tamen eorum posteros
potuissem una et eadem rerum gestarum expositione comprehendere: non
enim in unam eandemque prorsus ætatem inciderunt, ita ut patrueles
patruelibus et patruelium inter se liberi, ac qui deinceps ex his
descenderunt posteri, numero essent æquales. De utraque itaque familia
separatim agam, neque ullo pacto in unum confundam.