[100] FOLIETTA cit., 816, e gli altri delle note precedenti.
[101] JULII PP. II, _Capitulor._, anno 1503-1512. — ARCH. SECR. VAT., t.
LXII, p. 252. — SCHEDE BORGIANE. — COD. VATICANO, segnato n. 8046:
_«Capitula Capitanei triremium. — In nomine Domini, amen. Anno millesimo
quingentesimo undecimo, indictione XIV, die vero decimoquinto mensis
septembris pontificatus, SSmi in Xto patris et domini nostri, domini
Julii divina providentia papæ secundi anno octavo. Cunctis pateat
evidenter et sit notum per hoc præsens publicum instrumentum, quod
infrascripta sunt pacta conventiones et capitula, inita facta firmata et
stabilita inter rev. in Xto patrem et dominum Laurentium de Flisco epum
Escalon. vicecamerarium, et in Camera aplica remi in Xto patris ad dni
Raphaelis epi Ostien. car. s. Georgii dni Papæ camerarii locumtenentem,
cum præsentia consensu et voluntate revm. patrum P. Orlandi electi
Mazaren. præfati S. D. N. thesaurarii generalis, Ferdinandi Ponzetti
decani, Philippi de Senis prothonotarii, Laurentii Pintii ejusdem S. D.
N. datarii, Francisci Armellini, et Johanis de Viterbio, Cameræ aplicæ
clericorum præsidentium, simul in uno loco audientiæ congregatorum et
super rebus Cameræ aplicæ consultantium, et deliberantium, vice et
nomine præfati S. D. N. et Cameræ aplicæ, speciali mandato ipsis a S. D.
N. vivæ vocis oraculo super hoc facto, inter eos ex una, ac dominum
Joannem de Blasia partibus ex altera, pro seipsis agentes stipulantes et
capitulantes de et super custodia maris et splagiæ romanæ, solemni
stipulatione interveniente per singula capitula repetita, videlicet._
»I. _In primis quia præfatus rev. Dominus vicecamerarius et locumtenens
de consensu et voluntate ac nomine supradictis conduxit præfatum dominum
Joannem de Blasia custodiæ prcedictæ, scilicet a Terracina ad montem
Argentarium, totam splagiam romanam includentibus et comprehendentibus,
cum duabus galeis, qualibet vigintinque banchorum, et cum duobus
brigantinis quolibet quindecim banchorum, in quibus sint homines ad
minus quinquaginta pro qualibet galea, et triginta pro qualibet
brigantino, liberi et expediti ad bellum navale, una cum nautis et
ciurma ad id necessariis: et hoc pro duobus annis proxime futuris et
deinde ad beneplacitum S. D. N. inchoandis a die qua faciet monstram in
faucibus Ostiæ, seu ubi prefata Sanctitas sua voluerit, quod
beneplacitum renovatum non censeatur nisi per quatuor menses posteaquam
aliqua pars prædictarum a prædicta conducta discedere velle
declarverit._
»II. _Item prefatus Dnus vicecamerarius et locumtenens, quo supra
nomine, promisit eidem Joanni pro ejus et prædictorum hominum et
nautarum stipendio dare et consignare, durante dicta conducta, omnia
emolumenta et introitus Directi, videlicet duorum pro centenario, quod
impositum fuit et colligitur pro hujusmodi custodia, juxta consuetudinem
et ordinationem desuper factam per Cameram aplicam, et ex nunc dictum
Directum assignavit ei, currendum a die monstræ per eum faciendæ, quod
possit exigere ad ejus voluntatem et petitionem, ultra quod pro dicto
stipendio nihil aliud petere possit._
»III. _Item præfatus R. D. vicecamerarius et locumtenens, de voluntate
et nomine quibus supra, concessit eidem Joanni quod quandocumque
contingat ipsum comprehendere aliquem conducentem granum extractum ex
portubus et locis S. R. E. mediate vel immediate subjectis sine bulletta
et licentia dohanerii tractarum aut ejus legitimi substituti per quam
non indicaverit solvisse dohanerio vel substituto prædictis jura dohanæ,
eo caso ipse Præfectus possit et sibi liceat levare et auferre dictum
granum, et illius medietatem retinere pro se, et aliam medietatem
fideliter consignare Cameræ apostolicæ et similiter et omnibus et
singulis rebus bonis et mercantiis, quos in fraudem et contra
prohibitionem ac contra bandum asportari deprehenderit._
»IV. _Item promisit et concessit præfato Præfecto in predam omnes et
singulos piratas, turbatores et alios mare ipsum infestantes cum eorum
navigiis rebus et bonis ubicumque illos reperire invadere capere et
habere poterit. Et si forte aliqui ex ipsis piratis et turbatoribus ad
portus terras et loca prædicta S. R. E., ipso Præfecto eos persequente,
et fugati ab eo, diffugerent, officiales et homines locorum eos capere
et consignare debeant et teneantur in manibus ipsius Præfecti, et ad
ejus arbitrium et potestatem._
»V. _Item præfatus R. D. vicecamerarius et locumtenens, de volontate et
nomine quibus supra, obtulit et promisit ei omne oportunum auxilium et
favorem per quascumque terras et loca S. R. E. subjecta contra
quoscumque ei et ejus genti adversantes; mandans ex nunc omnibus et
singulis officialibus et personis dictorum locorum ut ad omnem ipsius
Præfecti requisitionem oportunis sibi favoribus et auxiliis assistant._
»VI. _Item præfatus R. D. vicecam. et locumt. ut supra concessit dicto
Præfecto, quod si ipse insequeretur aliquem piratam, perturbatorem, et
infestatorem predictum, qui receptarentur in aliquo portu seu loco extra
terras et loca præfatæ S. R. E. ita quod eos capere non posset, et
incolæ portus et loci illius ei consignare nollent, liceat ei exercere
contra eos represalias, quas ex nunc eidem Præfecto concedit, donec
illis qui a dictis piratis et infestatoribus damnum passi fuerint prius
fuerit satisfactum, et de receptione et impedimento hujusmodi constare
fecerit. Sed ipsas represalias exequi non possit, nisi prius ab eadem
Camera apostolica concessum fuerit. Et quidquid ipse Præfectus vigore
dictarum represaliarum cœperit et ad ejus manus pervenerit tam per
mare quam per terram fideliter assignet in Camera apostolica pro
satisfactione eorum qui damnum passi fuerint._
»VII. _Et e converso supradictus dominus Johannes præfectus promisit cum
duabus galeis et brigantinis duobus ad eum pertinentibus, ut præfertur
bene armatis, custodire, tueri et defendere dictam splagiam, a prædicta
civitate Terracinæ usque ad dictum montem Argentarium, ab omnibus et
singulis piratis, latronibus, invasoribus et perturbatoribus, omnesque
et singulos tam ad almam Urbem quam ad alia loca S. R. E. mediate vel
immediate subjecta venientes, indeque recedentes cum eorum navigiis
lignis bonis rebus et mercibus._
»VIII. _Item promisit idem Præfectus solvere de suo omne damnum et
robariam quæ in aliquo loco maris præfati quomodocumque evenerit,
etiamsi ipse Præfectus in eo loco non adesset, dummodo locus ipse in
terminis et finibus prædictis ex quacumque parte comprehensis existat;
si piratæ et prædatores hujusmodi majorem numerum galearum et
brigantinorum et armatorum in eis existentium non habuerint, ita quod
ipse Præfectus propter majores vires ipsorum piratarum et depredatorum
majorem numerum galearum et brigantinorum habentium eos invadere et
aggredi rationabiliter non valuerit, ut cum illis congrediatur eo usque
confligendo aut cum effectu insequendo: ita quod super hujusmodi
damnorum refectione nullam aliam habeat excusationem nisi quod damna
ipsa habentes majorem numerum galearum et brigantinorum perpetraverint,
de quo constare debeat in præfata Camera, cujus judicio præmissa in
eventu decidentur et determinentur._
»IX. _Item promisit prænominatus Præfectus ad præmissum effectum
retinere duas galeas, quamlibet vigintiquinque banchorum; et duos
brigantinos quemlibet quindecim banchorum ad se pertinentes et de suo
emptos sive fabricatos, in quibus, absque ciurma necessaria, sint ad
minus quinquaginta homines in qualibet galea, et triginta, in quolibet
brigantino, bene armati ad usum classis, videlicet cum bombardis,
balistis, partesanis, ronchonibus, lanceis longis, ramponibus, rotellis,
targonibus, cœterisque armis et armamentis ac munitionibus
necessariis et opportunis tam ad defendendum quam ad offendendum, ac
numerum dictorum hominum ad minus, qui sint et bene armati et in
hujusmodi expeditione assueti, apti, et practici._
»X. _Item promisit et se obligavit facere monstram toties quoties per
præfatam Sanctitatem suam seu per Cameram apostolicam, et ubicumque
requisitus fuerit._
»XI. _Item promisit ponere in terram quinquaginta vel plures homines ad
omnem requisitionem SSmi D. N. et Cameræ apostolicæ._
»XII. _Item promisit et se obbligavit quod si contingat aliquem per
prædictum mare navigantem, aut ejus navigia, a piratis cursariis et
turbatoribus prædictis capi aut depredari aut impediri, ipse Præfectus
omni diligentia curabit invasores et piratas hujusmodi per mare et loca
quæcumque persequi, et prædam eripere, et ab eis prædam sic ereptam ac
navigantes et nautas cum ea captos detinere et recuperare, illamque
fideliter propriis dominis et patronis restituere, ipsosque captos et
recuperatos hujusmodi ad locum tutum reducere, sine mercedis aut prætii
alicujus receptione. Alias si recuperationem et restitutionem prædictas
cum effectu non fecerit, omni excusatione cessante, sicut promisit et
solemniter se obligavit, omnia damna illis qui in prædictis locis a
piratis et aliis invasoribus, ut præmittitur, passi fuerint, de suo
efficaciter reficere, ita ut damnum passis integre satisfaciat; et
Camera apostolica a prædicto onere omnino sit libera, et ipsam a
prædictis indemnem penitus præservare sit obligatus, nisi ipsi piratæ et
invasores majorem numerum galearum et brigantinorum et armatorum in
eisdem existentium habuerint, de quo constare debeat, ut in aliis primis
capitulis expressum fuit in Camera prædicta._
»XIII. _Item ipse Præfectus promisit, sub pœna duorum millium
ducatorum, durante conducta prædicta, dictis galeis sive brigantinis pro
vectura aliqua sive mercium sive rerum ad quemcumque locum devehendarum,
aut pro aliquo naulo, non uti._
»XIV. _Item promisit et se obligavit quod tam in æstate quam in hyeme
statio sua erit apud portum Civitevetulæ, vel ad fauces Ostiæ, seu in
aliis portubus et locis S. R. E. in mari prædicto, scilicet inter
Terracinam et montem Argentarium, ad hoc ut promptius invadentibus
prædicta loca obsistere, et ad almam Urbem venientes sive ab ea et ab
alis locis prænominatis discendentes defendere possit._
»XV. _Item teneatur dictus Capitaneus repræsentare dictas galeas et
brigantinos suos ad omnem requisitionem SSmi D. N. vel Cameræ ad fauces
Tyberiis vel ubi Sanctitas sua mandaverit, ita fulcitas sicut recepit
sub pœna decem millium ducatorum, ad quam fidejussores expresse
teneantur._
»XVI. _Item promisit et se obligavit quod nec ipse neque alius de ejus
comitiva et gentibus aliquid capiet a navigantibus, etiamsi dono
offeratur, alioquin puniatur arbitrio Cameræ._
»XVII. _Item promisit habere et tenere amicos Sanctitatis suæ et S. R.
E. pro amicis, et inimicos pro inimicis, cujuscumque status, gradus, et
præminentiæ fuerint._
»XVIII. _Item sanctitas D. N. promisit eidem Præfecto consignari facere
homines in terris Ecclesiæ damnatos ad mortem naturalem, prout Sanctitas
sua eligi mandabit, qui sic electi et consignati solum per annum
retineri possint in dictis galeis, nisi aliter de voluntate ejusdem
Sanctitatis suæ fuerit decretum._
»XIX. _Item prædictus Capitaneus sive Præfectus promisit et se obligavit
quod si ei per sanctitatem D. N. vel per Cameram præfatam comodatæ
fuerint galeæ prædictæ et brigantini, quas et quos retenturus est ad
prædictam custodiam, illas et illos ad omnem requisitionem Sanctitatis
suæ et Cameræ prædictæ illesas et integras, et prout erant tempore factæ
accomodationis prædictæ restituere. Et nihilominus si tempore
restitutionis prædictæ adhuc conducta sua duraverit, promisit et se
obligavit habere duas galeas et duos brigantinos de suo fabricatos et ad
prædictam custodiam bene instructos et armatos ut supra dictum est._
»XX. _Item prædictus Capitaneus promisit et se obligavit dare
sufficentem cautionem banchorum pro summa mille quingentorum ducatorum
auri, qua emanata, reiterare et renovare ipsam cautionem pro refectione
damnorum, et statim ad judicium ipsius Cameræ, pro observatione
præmissorum et refectione damnorum illis qui ea passi fuerint, prout
præfata Camera summarie et extrajudicialiter iudicaverit._
»XXI. _Item si contingeret durante conducta præfatum Præfectum mitti per
sanctitatem D. N. ad aliqua loca extra dictam splagiam, quod in prædicto
eventu, eo non præsente in dicta splagia, non teneatur ad refectionem
aliquorum damnorum quæ in dicta splagia fierent durante absentia dicti
Præfecti sive Capitanei ex causa missionis SSmi D. N. dummodo ipse
Capitaneus de destinatione præmissa in ipsa Camera clare constare facere
teneatur._
»XXII. _Item prædicti domini Vicecamerarius et Clerici præsidentes pro
complemento armaturæ unius galeæ promiserunt præfato Capitaneo ducatos
centum quadraginta auri de Camera pro stipendio singuli mensis
septuaginta nautarum sive remigantium, una cum illis octuaginta quos
habet paratos, donec commutati fuerint pro eis homines damnati ad
mortem, vel ipse aliquos piratas capiat ut supra, quibus consignatis,
dictum stipendium per Cameram solvendum cessare debeat pro rata
cujuslibet consignati._
»_Pro quibus, etc._
»_Actum Romæ in domo habitationis r. p. d. Ferdinandi Ponzetti decani
prælibati Cameræ apostolicæ sub anno, indictione, die, mense et
pontificatu, quibus supra: præsentibus ibidem venerabilibus viris et
dominis Johanne Phaleto et Johanne Emerici, clericis Alben. et Tolosan.
diœcesis testibus._
»_Melchior de Campania, Notarius rogatus._
»_Joannes de Blaxia, nobilis januensis, Præfectus et Capitaneus
generalis classis triremnium et brigantinorum S. R. E. pro custodia
maris ejusd. S. R. E._
»_Pro cautione ducatorum quingentorum, Barth. de Auria._
»_Pro aliis quingentis, Sebastianus Sauli, januensis._
»_Pro aliis quingentis, Augustinus Chisius, de Senis._»
[1512.]
XV. — Il primo strumento di questo genere, stipulato alla fine del
secolo decimoquinto, sotto Alessandro VI, dai capitani Mosca e Mutino,
ho già pubblicato nella mia storia del Medio èvo; e sopra vi ho fatto
tal commentario quale allora occorreva per la qualità di quei tempi e
del mio lavoro. Ora devo continuarmi nello stesso metodo: e lasciando da
parte la descrizione delle galèe e dei brigantini, largamente già svolta
in altri libri; e similmente passando oltre su quei capitoli che
nell'uno e nell'altro strumento tornano identici, voglio considerare le
mutazioni introdotte in un secolo di avanzata civiltà, e dopo dodici
anni di esperienza; perchè meglio si veda lo svolgimento tecnico e
amministrativo, insieme cogli usi e colle costumanze marinaresche.
Vengano dunque per ordine i capitoli, spicchino tra l'altre ove sono le
notizie utili alla storia, e vadano i confronti infino al secolo
precedente. Nel principio si determina la forza materiale dei navigli,
dicendo galèe di venticinque banchi: dove sta la parte pel tutto,
secondo l'uso del tempo; perché dai venticinque banchi (come dal
pentecòntoro primitivo) uscivano per le due bande cinquanta remi lunghi,
onde si calcolava la forza e la grandezza d'una galèa, come oggidì si
valuta quella dei piròscafi pel numero dei così detti cavalli. Gli
uomini da combattere tornano fissi nel numero di cinquanta, che coi
marinari, colle maestranze, e cogli ufficiali, formano un cencinquanta,
ed altrettanti rematori; in somma trecento persone per ogni galèa. Ma i
brigantini, legni minori di soli quindici banchi, dovevano essere
forniti di trenta remi tra le due bande, di trenta rematori, di trenta
soldati, e insieme cogli ufficiali e coi marinari avere in circa novanta
persone. I quali per loro bravura si credevano tanto sufficienti ad ogni
prova contro pirati malviventi e frodatori, che a numero pari non
dubitavano punto di riuscire superiori a qualunque nimico: obbligati in
caso contrario a far le spese di ogni danno proprio ed altrui.
Il documento presente determina soltanto i numeri, senza entrare nella
qualità e negli uffici di ciascuno; e senza stabilire le competenze del
soldo, vestito e vitto: segno che rispetto a ciò le parti si rimettono
alle mutue convenzioni degli arrolati col capitano, o alla consuetudine
vigente. Di che se alcuno volesse sapere, e talvolta potrebbe anche
averlo necessario per ragioni di confronto e di costumi, noterò in breve
ciò che risulta dai documenti del tempo vicino se non simultaneo al
Biassa. Di vestiario ognuno faceva da sè con certa uniformità relativa,
perchè semplice[102]: berrette e cappelli piumati, farsetti e giubboni
di velluto, bandoliere e cinturini di cuojo, cappotti e cappucci a
becchetto. In caso di combattimento o di mostra tanto i soldati che i
marinari allacciavansi la corazzina e il morione[103]. La guardia
facevano colla spada e colla picca, e traevano le armi d'asta, gli
archibugi, le fiaschette e le forcine dall'armeria del naviglio. Dalla
càneva del penése pigliavano la giornaliera razione. Questa Razione si
mantiene da tre secoli sempre viva, si legge nei documenti toscani del
cinquecento, nei bandi granducali per le milizie, nei contratti e
inventarî romani, ed è registrata dal Falcone, perchè necessaria, non
essendo lo stesso vitto e razione. Quello esprime provvisione necessaria
al vivere, nutrimento, cibo; ma razione aggiugne di più il modo
ragionevole del distribuirlo, secondo la proporzione dei gradi, perchè
non si dava uguale a tutti; ma a chi parte scempia, a chi parte
avvantaggiata, a chi doppia, a chi quadrupla. La distribuzione ordinaria
pel sostentamento di un uomo libero chiamavasi Parte, si valutava a due
scudi mensuali, e si componeva quotidianamente di una pinta di vino, due
libbre di biscotto, tre once di minestra, una libbra di carne fresca, o
mezza di salata, o di pesce o di cacio; più aceto, olio e sale:
tutt'insieme due scudi, come in alcun luogo dimostrerò. Ai fanti, ai
provieri, ai semplici marinari una sola razione; e costoro dicevansi di
parte scempia: ai marinari avvantaggiati o di prima classe, metà più; e
dicevansi di parte e mezza: alle maestranze e agli ufficiali parte
doppia; e così di seguito, sempre alla ragione di scudi due per parte:
salvo a ciascuno il diritto di toccarla in derrata o in danaro al
predetto ragguaglio. Antichissimo costume: mi ricorda Vegezio nella
primitiva milizia romana chiamare Duplari, quelli che toccavano a doppio
la vittuaglia[104]. I soldi rispondevano al pregio alto della moneta in
quei tempi, e al basso delle opere e delle derrate; e correvano dai due
ai quindici scudi per mese, secondo lo specchietto che inserisco qui
appresso, perché si vegga a un batter d'occhio il numero delle persone,
i titoli degli ufficî, e la spesa particolare e collettiva di ogni mese
per ciascuna galèa semplice: salvo sempre il crescere di gente e di
soldi nella capitana, e il crescere similmente nelle sensili per le
occorrenze di rinforzo straordinario. Salvo pure il diminuire di gente,
di soldi e di razioni nel tempo del riposo invernale: riposo, per la
stessa indole della lingua comune (donde a ragione uscì la voce
Sciopero) chiamato per la bocca dei marinari Scioverno. Agli esempî
sopperiscono i documenti toscani, gli statuti cavallereschi di santo
Stefano, e l'uso di tutti gli altri porti d'Italia, dove dicesi
Sciovernare e Scioverno, in senso di riposare e di riposo disarmato
nella darsena durante il verno. Metto gli ufficiali in ordine di dignità
secondo il costume romano, e mi tengo al minimo dei numeri, riducendo
ogni cosa alla più chiara e semplice espressione che per me si possa
derivare dai complicatissimi documenti che cito.