Hunc, Macrine, diem numera meliore lapillo
qui tibi labentis apponit candidus annos.
funde merum genio. non tu prece poscis emaci,
quae nisi seductis nequeas committere divis;
at bona pars procerum tacita libabit acerra. 5
haud cuivis promptum est murmurque humilisque susurros
tollere de templis et aperto vivere voto.
'Mens bona, fama, fides' haec clare et ut audiat hospes;
illa sibi introrsum et sub lingua murmurat 'o si
ebulliat patruus, praeclarum funus?' et 'o si 10
sub rastro crepet argenti mihi seria dextro
Hercule! pupillumve utinam, quem proximus heres
inpello, expungam! namque est scabiosus et acri
bile tumet. Nerio iam tertia conditur uxor.'
haec sancte ut poscas, Tiberino in gurgite mergis 15
mane caput bis terque et noctem flumine purgas?
heus age, responde-- minimum est quod scire laboro--
de Iove quid sentis? estne ut praeponere cures
hunc-- 'cuinam?' cuinam? vis Staio? an scilicet haeres?
quis potior index, puerisve quis aptior orbis? 20
hoc igitur, quo tu Iovis aurem inpellere temptas,
dic agedum Staio, 'pro Iuppiter! o bone' clamet
'Iuppiter!' at sese non clamet Iuppiter ipse?
ignovisse putas, quia, cum tonat, ocius ilex
sulpure discutitur sacro quam tuque domusque? 25
an quia non fibris ovium Ergennaque iubente
triste iaces lucis evitandumque bidental,
idcirco stolidam praebet tibi vellere barbam
Iuppiter? aut quidnam est, qua tu mercede deorum
emeris auriculas? pulmone et lactibus unctis? 30
Ecce avia aut metuens divum matertera cunis
exemit puerum frontemque atque uda labella
infami digito et lustralibus ante salivis
expiat, urentis oculos inhibere perita;
tunc manibus quatit et spem macram supplice voto 35
nunc Licini in campos, nunc Crassi mittit in aedis
'hunc optet generum rex et regina! puellae
hunc rapiant! quidquid calcaverit hic, rosa fiat!'
ast ego nutrici non mando vota: negato,
Iuppiter, haec illi, quamvis te albata rogarit. 40
Poscis opem nervis corpusque fidele senectae.
esto age; sed grandes patinae tuccetaque crassa
adnuere his superos vetuere Iovemque morantur.
Rem struere exoptas caeso bove Mercuriumque
arcessis fibra 'da fortunare Penatis, 45
da pecus et gregibus fetum!' quo, pessime, pacto,
tot tibi cum in flammas iunicum omenta liquescant
et tamen hic extis et opimo vincere ferto
intendit 'iam crescit ager, iam crescit ovile,
iam dabitur, iam iam!' donec deceptus et exspes 50
nequiquam fundo suspiret nummus in imo.
Si tibi creterras argenti incusaque pingui
auro dona feram, sudes et pectore laevo
excutiat guttas laetari praetrepidum cor.
hinc illud subiit, auro sacras quod ovato 55
perducis facies; nam fratres inter aenos
somnia pituita qui purgatissima mittunt,
praecipui sunto sitque illis aurea barba.
aurum vasa Numae Saturniaque inpulit aera
Vestalisque urnas et Tuscum fictile mutat. 60
o curvae in terris animae et caelestium inanes!
quid iuvat hoc, templis nostros inmittere mores
et bona dis ex hac scelerata ducere pulpa?
haec sibi corrupto casiam dissolvit olivo,
haec Calabrum coxit vitiato murice vellus, 65
haec bacam conchae rasisse et stringere venas
ferventis massae crudo de pulvere iussit.
peccat et haec, peccat: vitio tamen utitur. at vos
dicite, pontifices, in sancto quid facit aurum?
nempe hoc quod Veneri donatae a virgine pupae. 70
quin damus id superis, de magna quod dare lance
non possit magni Messallae lippa propago:
conpositum ius fasque animo sanctosque recessus
mentis et incoctum generoso pectus honesto.
haec cedo ut admoveam templis et farre litabo. 75