aliis adponunt, rursum ab invicem separant, soluta coagulant, coagulata
solvunt, motus inde obortos observant, mutant, novos excitant
instrumentis efficacissimis, variata in omnes modos encheiresi. Igne
utuntur, Elemento mobilissimo, validissimo: Menstrua praesto sunt
efficacissima, juxta solvendi naturam appropriata. Quid autem his
arduum? Quid inaccessum? Haereant particulae corporis Adamantino inter
se vinculo; sint ejus viscera aere vel triplici praemunita; lateant
in profundissimo vires; talium profecto arietum impetu dissilient,
effringentur, patebunt.
Quidquid vel agunt corpora vel patiuntur, solo id omne motui venit
tribuendum; per hunc et omnis eorum sese exserit efficacia, et
vicissitudines quaecunque producuntur: hisce igitur disquirendis si
navat operam Philosophus, quanam breviore poterit via, aut potentiore
quonam adminiculo sui se voti reddere compotem, quam captis per Ignem
experimentis? Cujus equidem adeo mobilis est natura, ut praeter motum
aliud esse nihil, Viri Sapientes crediderint. Est vero et Ignis, quo
pollet ipse, motum aliis communicare corporibus paratissimus; et vis
ejus, per plures gradus intermedios, intendi arte vel minui pro lubitu
potest: unde certe quam optatissima nascitur Physiologo opportunitas,
ejus ope abditissimas quasque corporum affectiones enucleandi. Istis
enim applicatus, simul ea in motum ciet, in agilitatem propriam
solicitat, medullitus concutit, vires eorum evocat, auget, mutat,
partes constituentes a se mutuo separat, separatas sigillatim combinat,
proprias rursus harum virtutes in actum lucemque deducit, adeoque nudis
usurpanda sensibus praebet, quae alia quacunque arte adjuti attingere
potuissent nunquam. Quid autem hoc jucundius Naturae scrutatori? Quid
utilius? Quid magis necessarium?
Supersedeo horum in fidem rerum adducere testimonia, ne in immensam mea
excrescat Oratio. Latent illa neminem, nisi qui misere adeo deperierit
vetustatem, recentiorum ut in scriptis hospes sit. Omnium instar sint
bina illa fulgentissima Magnae Britanniae Lumina, _Boyleus_ et
_Newtonus_: quibus certe haud perspicaciores Naturae Mystas nostra
agnoscunt secula; an vero videre retroacta? Hi tamen in detegenda
singularium corporum indole, in eruendis propriis viribus, vix alio quam
ad Chemiam recurrunt. Quidquid fere inventum est solidi et pulchri circa
naturam ignis, caloris, lucis, frigoris; quidquid innotuit de vera
colorum, saporum, odorum indole; quidquid de motuum terrae, igniumque
subterraneorum causis; quidquid de Magnetismo corporum, et vi
attractili, id omne Chemicis debetur experimentis.
Est ergo Chemia extendendis Physicis praestantissima: est Philosophiae
experimentali tam arcte copulata, ut, qui praeceptis ejus mentem non
formaverit, ineptus sit videndis Naturae arcanis. Utrique litem movet
de jure Academico, qui uni movet.
At videor mihi audire nonnullos Vestrum objicientes: Eho! Hanccine
tu Artem tot laudabilia praestare ais opera, et tam felicem esse in
detegendis corporum virtutibus? Hanccine absconditarum veritatum
cognitione ornare animum adseris? Quae gerris anilibus, historiolis
fabulosis, confictis turbati cerebri somniis ad nauseam usque offerta,
suos his cultores impraegnat; nec aliud quid, praeter arcana crepat
nunquam visa, saepe impossibilia, et sicubi vera, non tamen nisi denso
involuta peplo exhibet; adeo, ut auram quamvis fide Chemica tutiorem
esse, verissime cecinerit Poeta.
Hisce equidem haud repugno; nec inficior: pleni sunt talibus libri,
plenae Chemistarum voces, quorum pars magna servulo illi Terentiano
simillima, quae vera audivere, tacent et continent optime; sin falsum,
aut vanum, est, continuo palam faciunt. At enim vero ecquis imprudens
adeo, aut tam corruptus sederit ad hanc rem judex, Arti ut imputet
errores, delira quos et fraudulenta horumce Pseudochemicorum turba
dispersit? His quia turpe videtur errasse solos, fucata hinc verborum
specie allectos quoque alios iisdem implicant erroribus, et, dum propria
primi periere ignorantia, sequentes in commune secum trahunt exitium; id
saltem adsecuti, quod, sub coacervata aliorum supra alios strage, primae
tegatur ruinae causa et autor. Non sane hi, praeter nomen, quidquam de
Chemia possident; ne hoc quidem digni: quum suorum duntaxat sensuum
cupiditatibus, aut malesano natis in cerebro, hypothesium monstris
obsequiosi, veras Artis regulas nec sciant, nec ad illas conformentur.
Longissime profecto abest Chemia, inanibus quin credat speculationibus:
aurium ipsarum sublesta illi fides est; solo acquiescit oculorum
testimonio. Hinc quicunque caste eam colunt, in singularibus primo
corporibus, juxta praescriptum Artis, summa exactitudine, et
accuratissima omnium phoenomenorum observatione, Naturam ducem secuti,
varia instituunt experimenta; horum dein singulos quosque eventus
sensibiles, bona fide, notant, et ex his demum liquidissime perspectis,
et sibi invicem collatis, severitate Mathematica eliciunt, quae clara et
individua sequela inde deduci possunt: haecque tandem sunt, non alia,
quae pro veritatibus et Theorematis agnoscunt veri Chemiae cultores.
Quid vero est, si non haec certitudo est?
Quae cum ita sint, neminem jam Vestrum dari putem, qui perneget,
rationali Chemiae exercitio mire adaugeri humanae mentis intelligentiam.
Reliquum est, ut paucis, quos corpori adfert, usus exponamus, Arti dum
Medicae, hujus quæ curam gerit, artissime sociata, utilissimam pariter
ac maxime necessariam præstat operam, non aliunde, nisi e Chemiae penu
derivandam.
Physicae Medicinam firmissime conjungi, utriusque docet contemplatio:
haec itaque, quo cum illa cohaeret vinculo, eodem et Chemiae nectitur;
nec hujus demonstratio plura exigeret, nisi propior adhuc ambarum
daretur affinitas.
Ars Medica objectum sibi primarium habet corpus humanum, vivens, hinc
individuum, singularissimum, cui definitas aliorum corporum singularium
vires, determinatis sub conditionibus applicando, requisitas in fine
suo mutationes imprimit: tota ergo versatur in singularibus, et si ulla
alia, certe haec virtutes corporum peculiares, et in se invicem
actiones, quam distinctissime perspectas postulat: quum autem hisce
indagandis, prae reliquis quibuscunque Artibus, Chemia potissimum omnem
suam et unice et felicissime impendat operam; hac sine mancam fore
mutilamque quis non videt Medicinam? Hinc est, quod mox, ac plebi
erepta, Litteratos inter coepit vigere, nativo suo tum splendore
fulgens, Chemia, adeo in sui amorem et culturam omnes pertraxerit
Medicinae filios, horum ut praeprimis facta fuerit opus, horum deliciae.
Quid? Quod in ipsam quoque dein Artem Salutarem introducta, communem
sibi cum hac finem adoptaverit, novo tum nomine Jatro-Chemices, pro
parte sui longe maxima, insignita: quo quidem sibi placuit tantopere,
omni ut ilico conatu totam se promovendis sociae suae pomoeriis
indefessam dederit. Nec profecto, nisi ignarus rerum, pauca ea dixerit,
aut flocci aestimanda, quae inde in Medicinam redundarunt, bona:
quamcunque enim hujus partem, seu speculatione quae absolvitur, seu ipsa
quae in operis versatur exercitatione, percurras; utraque innumeros
clamat Chemiae usus; utraque consortium ejus ad sui perfectionem summe
necessarium exemplis docet infiniris.
Physiologiam primo Medicam, si libet, contemplemur. Undenam, quaeso,
constitit, firmarum corporis humani partium Elementum ultimum et basin
esse Terram Virginem, simplicissimam, constantissimam, medio glutine
oleoso, pariter fixissimo, adunatam? Eo certe non progreditur subtilitas
Anatomica: sola id liquido docet Chemia. Undenam vero fluidorum ejus
singularis indoles et propriae innotescunt vires? Excepta enim
generaliori liquidorum idea, aliud illis simile frustra quaesiveris
extra regni Animalis terminos: imo sunt ipsa etiam inter se quam
diversissima. Deficit heic Hygrostatica: Chemia sola opitulatur; haec
est, cui, quantum fere in his sapimus, debemus: Sanguinis naturam mediam
nec Acidam nec Alcalinam; Seri ejus, ad calorem naturali majorem, facile
coagulum; Bilis indolem saponaceam; Salivae, succi Pancreatici, Lymphae
temperiem, facultates, et innumera alia nesciremus, abfuisset Chemia.
Quid nunc functiones memorem, hujus adminiculo pulcherrime evolutas?
Intimam alimentorum in primis viis solutionem; succi inde Chylosi et
Lactei proventum; cibi potusque necessitatem, appetentiam; originem
salium et partium sulphurearum ex ingestis fere insipidis; insignem
humorum per vires circuitus mutationem (ut alia praeteream) parum
apposite explicuere, quibus clarior Chemiae lux nondum adfulserat.
Quodsi nunc pedem promoveamus ad partem Medicinae Pathologiam; innumeri,
iique impeditissimi occurrunt, circa morborum causas, naturam et
symptomata, nodi, quibus solvendis unica par est Chemia. Quis miros
salium morbosorum in Scorbuto, Arthritide, Lue Venerea ortus, variam
indolem, alia ex aliis effecta unquam pervidisset? Quis fontem Acidi
aut putridi oleosi, in primis viis, Hypochondriacis tam molesti? Quis
Calculorum in Cysti Fellea, Renibus, et Vesica Urinaria proventum? Quis
cariei ossium, adjunctique foetoris causam? Quis tetras stagnantium
humorum degenerationes in tenacitatem corneam, aut summam putredinem,
acrimoniamve corrosivam? Quis denique caloris et frigoris, circulationis
auctae vel diminutae varias in permutandis humoribus vires tam pulchre
in lucem ponere potuisset, nisi Chemia praetulisset facem?
Ex binis prioribus Medicinae partibus doctrina de Signis maximam partem
derivatur: redundant ergo in hanc etiam, quos in illas confert Chemia,
usus. Exempla in promptu sunt uberrima: Sanguis de vena missus nonne
luculentum internae dispositionis praebet indicium? At veram ejus
indolem, nisi examine Chemico, perspicere nemo distincte potest. Latet
vera Lactis nutricum natura, quem Chemia latet. At quanti est, exactum
de hoc judicium fere posse! Dum toties miseris illud infantibus, veneni
instar, infinitorum cruciatuum, mortisque fit causa, dulcem quod vitae
fomiteae, sanitatem et incrementum debebat addere. Si solis Medicis
Medicus nunc loquerer, plurima hic de Sputis, de Sudore, de Urinis et
Alvi excrementis dicenda superessent, quae satius tamen est involvere
silentio; ne his audiendis minus adsuetos prehendat nausea.
Offerunt se denique posteriores duae Medicinae partes, Hygieine et
Therapeutice; quae uti inter alias nobilissimae, propius jam fini
accedunt Medico; ita in has prae reliquis benefica Chemia, quidquid fere
utilis, quidquid habet boni, sincero adeo affectu, congessit, ut ne sic
quidem satisfecisse sibi visa, majora viribus tentaverit, ipsos Naturae,
ne dicam Artis limites vanis transgressa pollicitationibus. Ortum hic
error ab artificum duxit ignorantia, qui miram videntes complurium
suorum inventorum energiam, incitabantur eousque, finitae ut arti inesse
crederent infinita. Hi igitur, quae commisere, sua ipsi delicta luant;
nec debita ideo Chemiae laus denegetur, collata quam ad sanitatis
tutelam, morborumque propulsionem opera meruit. Quid enim? Nonne ejus
artificio esculentorum et potulentorum, aquarum, Vinorum, Cerevisiarum
natura, virtutes et vitia cognoscuntur optime? Nonne Thermarum illa,
Acidularum, aliorumque fontium, vi Medicata insignium, elementa,
compositionem et facultates tam liquido manifestat, ut vel imitetur, et
naturalium defectum arte factis suppleat, haud minoris fere efficaciae?
Medicamentorum principia, vires, agendi modus, et quidnam in unoquoque
id sit, cui maxima insidet potentia, perspicacissimum quemque, sine
analysi Chemica, fugiunt. Quid nunc commemorem plurimas illas Mortalium
aegritudines, quarum legitimam medendi methodum sola suggerit Chemia?
Quid sexcenta enumerem selectissimae virtutis medicamina, quorum
inventionis gloriam illa sibi vendicat? Taceo benignissimam ejus operam,
qua lethalem nonnullorum corporum ferociam, laudabili adeo eventu,
cicuravit, e venenis ut remedia evaserint tutissima aeque ac
efficacissima. Praetereo singularem ejus, in Medicamentorum viribus
acuendis, extrahendis, in compendium reducendis, et sub alia et alia
gratiori forma exhibendis, dexteritatem: si enim singula, pro dignitate,
nunc prosequi susciperem, dies dicentem deficeret. Videte, quae
illustris Boylaeus, quae Bellinus, Bohnius, Stahlius, Hoffmannus,
aliique laboribus suis Chemicis in Medicina praestitere: verum quid ad
exteros provocare opus? Immortalia Vestrum omnium in manibus versantur
scripta, nunquam periturae credidistis memoriae acta praestantissima
Viri vere Magni, quem fortunato coram hic contuemur vivum O diu!
sospitemque: volvite haec atque revolvite, dictorum testimonia inventuri
omni exceptione majora.
Ex hisce igitur constat affatim, quanti sint usus, quot probatissima
inventa, quam innumera beneficia, quibus Chemia quascunque Medicinae
partes cumulat largissime: patuit, quam amplam, quam necessariam ab hac
mutuetur Philosophia experimentorum supellectilem. Nec quis jam porro
inficiatur minime segregandam illam esse a numero Artium Academicarum,
quae binis harum tam arcto vinculo cohaeret.
Ne tamen ullus relinquatur dubitationi locus, addendum aliud adhuc est
argumentum, illos convicturum, qui forte oggesserint, alias complures
dari artes ministras, quarum licet egeant adminiculo disciplinae
nobiliores, ea tamen non est dignitas, harum ut albo inserantur.
Id equidem si in Chemiam quis contorserit, sciat is, non servile esse
ejus ministerium, sed tale, ut quam Academicis scientiis praestat
operam, eandem ab his exigat vicissim, et mutuetur reciprocam.
Quemadmodum enim, ut perfectum quis in Physicum evadat, bonus sit
Chemicus oportet; ita non minus bonum decet esse Physicum, ad plenam
qui Chemiae notitiam adspirat: ultra vulgus sapiat, emunctis accedat
naribus, et imbutam artibus ingenuis habeat mentem necesse est, qui in
Chemia laudabile praestare quidquam, et verus ejus cultor audire gestit.
Quid enim? Nonne saltum facit maxime absonum scientiae cujusdam
addiscendae cupidus Tyro, si generalibus illius regulis nondum cognitis,
ad singularia mox pedem promovet? Nonne a simplicioribus ad magis
composita, a facillime obviis ad abstrusa, Naturae ipsius ordo
commonstrat viam? Cuinam igitur tam parum nota sunt bonae praecepta
methodi? ad corporum ut singularium descendere examen, horum investigare
occultas vires, affectiones proprias, effecta peculiaria attentet,
antequam universalem objecti sui ideam sibi comparaverit. Addiscat
prius, quid sit corpus? Quaenam ejus natura generalis? Quantum a mente
differat? Virium praemittat et proprietatum communium indaginem; et
superficiem ante contempletur, quam in viscera penetrat: Artem calleat
ea, qua decet, accuratione instituendi experimenta: denique nec legum
sit ignarus, quae ex datis, justo ratiocinio, legitimas docent elicere
conclusiones et Theoremata: hocque demum apparatu instructus, operi sese
accingat Chemico, fructus inde non poenitendos adsecuturus.
Qui vero aliter se hac in re gerunt, nae illi oleum perdant et operam!
Andabatarum enim more procedentes, impingunt undique; et emendato
intelligentiae destituti lumine, quo in Chemiae adyta irrumpunt
profundius, eo hallucinantur magis; nubemque tandem pro Junone amplexi,
finem laborum omnium, erroribus, ignorantia, paupertate coronatum vident
sero et dolent. Hi sunt, quorum illotis olim manibus dum tractabatur
Chemia, foedissimis deturpata errorum et fabularum maculis, adeo
sorduit, invisa ut Sapientibus et suspecta esset. Hi sunt, a quibus dein
Eruditus Orbis, una cum Arte nobilissima, detestandas illas accepit
falsissimarum opinionum pestes, inde in omne fere Scientiarum genus
propagatas, contagio vix non indelebili. Verificatum hic tritum illud:
Optimarum rerum abusus pessimi.
Non tamen isthaec Artis sunt sed artificum: hos enim quamprimum contigit
tales esse, quales sibi postulat Artis sublimitas, viros Mathematice
doctos, qui spreta magistrorum auctoritate, Naturam ducem secuti, res
ipsas, uti in se sunt, contemplari, et de iis judicare, quam praepostere
credere maluerunt, mox sordibus detersis, aliam adepta faciem Chemia,
et quibus scatebat ipsa, et qui inde in alias irrepserant scientias,
errores non expunxit solum; sed horum etiam locum amplissimis supplevit
inventis, solidissimis veritatibus.
Verum desino exhibendis veri Chemici requisitis immorari diutius; ne,
horum plurima mihimet ipsi deesse nimis perspiciens, tantillum etiam,
quod mihi restat, animi, quo aliqualem adhuc in munere hocce meo
speraveram successum, prorsus abjiciam, et, nedum facto virium
tentamine, palaestra fugiam imbellis.
Ex dictis autem abunde innotescit, Chemiam captu vulgi superiorem,
cultores exigere, praeliminari scientiarum Academicarum supellectile
instructos: nec jam ulterius urgent, quae modo posse objici videbantur.
Quare, nisi vana me eventus spes fefellit, est, cur proposito paratam
fidem suspicer: constitit enim, Artem Chemicam praeclarissimis,
quos animi pariter et corporis culturae praestat, usibus insignem,
Philosophiae et Medicinae maxime proficuam, summe necessariam,
indissolubili haerere vinculo, utrinque firmissimo, hae ut illius
opera utantur, et vice versa. Quid demum impedit, quo minus concludam,
_Chemiam, Artem Nobilem, Artibus Academicis jure esse inserendam_?
Vestra igitur, ILLUSTRISSIMI ACADEMIAE BATAVAE CURATORES, una cum
NOBILISSIMIS VESTRIS COLLEGIS, AMPLISSIMIS HUJUS URBIS CONSULIBUS,
Vestra, inquam, sapientissima est cura, quod in celeberrima hac, cui
tanta cum gravitate, et inusitata adeo vigilantia praeestis, Academia,
huic quoque disciplinae, largo firmatam pretio, sedem statueritis, et
officinam, ejus exercitio aptissimam; nec hanc volueritis diu frigere,
postquam impetrata, quam petiverat, missione honorificentissima, inde
exivit Vir, ob sociatum stupendae eruditioni plusquam Herculeam laborum
tolerantiam, eo certe provectus in Arte, verus ut Chemiae Restaurator
merito laudetur omnibus.
Quod autem Viro huic incomparabili, nec ambientem me, nec promeritum
subadjungere Vobis visum fuerit, Atlanti Pigmaeum; id equidem quoties
attenta mente perpendo toties immensum, quo Vestra meritis meis
praeponderat clementia, momentum attonitus miror, veneror humillimus.
Juvenem namque, alienigenam, nullo dum ingenii dato specimine notum,
tanto quod condecorare honore, gratiosissime sitis dignati, cuinam magis
rei adscribam, quam immensae Vestrae benevolentiae et favori inaudito?
Temerarius equidem videri possem, quod nulla tenuitatis meae ratione
habita, hanc amplexus sim provinciam, in qua exequenda, post tantum
Praedecessorem, ne mediocris quidem applausus spes mihi affulget. At
enim inglorius plane sit oportet, animoque nimis abjecto, qui hinc
dignitate, illinc liberalissimo excitatus honorario, torpeat, nascentis
fortunae suae incurius. Me sane, ut ut exiguas probe agnoverim vires,
hi tamen stimuli haud pupugere insensilem: novum insuper admovit calcar
favoris plenissima Vestra, de me meisque studiis concepta, opinio:
animum denique addidit consueta Vobis et propria generosae mentis
indoles, qua ultra, quam juveniles pertingunt vires, a juvene nil
exigitis. His adductus conditionibus accepi munus: his fretus illud
nunc auspicor.
Faciet insculpta animo meo sempiterna hujus Vestrae in me munificentiae
memoria, omnem ut moveam lapidem, ea ne plane indignus videar. Industria
pensabo vires, ingenium assiduitate, labore indefesso aetatem, animo
denique fulciam corpus, et quidquid in utroque est vigoris, totum id
promovendis Academiae commodis unice sacrabo.
Sic, spero, fiet, ut beneficii, a Vobis apud me collocati, Vos non
poeniteat, nec me pudeat accepti. Quod agentem juvet bonorum omnium
scaturigo inexhausta, Deus! A quo et Vobis, ILLUSTRISSIMI ACADEMIAE
PROCERES, perpetuam salutis omnigenae et felicitatis intaminatae
abundantiam, toto ex animo, apprecor.
Ad vos me converto, CELEBERRIMI PROFESSORES! Vos alloquor, Clarissima
hujus Academiae Lumina! Miramini enim, dubio procul, juvenem, plurimis
Vestrum incognitum, nonnulis autem, sexennio vix elapso, inter
discipulos numeratum, eo procedere temeritatis, haec ut conscendat
subsellia, Vestris sacra doctissimis vocibus, Vestris oraculis. At
temeritatem ne putate, quae justa tantum aemulatio est, studiorum
commodis inservitura. Quid quisque possit, nisi tentando, non didicit.
Probabitis itaque ausum huncce meum, meimet ipsius notitiam mihi
exhibiturum, nec sane a fastu, a quo merito sum alienissimus, sed a
latente in praecordiis honestae gloriae igniculo profectum. Juvat
magnorum Virorum ad exempla componi. Vos igitur praeeuntes, a tergo
conspicabor, et, dum nunquam dabitur assequi, saltem ex intervallo
sequar. Quo ipso Vestram non praepediens viam, certa tamen reperero
vestigia, quae gressus dirigent meos, nec aberrare sinent. Hujus interim
beneficii ea erit apud me vis, ut omni vos honoris et observantiae
cultu, pro ea, qua estis, dignitate, venerabundus suspiciam.
Vobis praesertim, qui Philosophiae et Medicinae sacra, tanto cum omnium
applausu, panditis, VIRI FAMIGERATISSIMI! Vobis, dum et publica me et
privata voce formavistis, omnibus et singulis, jubente ita pietate
Praeceptoribus debita, sigulari ut reverentia totum me in aeternum
devoveam, pertinax faciet acceptorum memoria.
Est hinc, cur Tibi, VIR ACUTISSIME, PERSPICACISSIME 'S GRAVESANDE!
publicas hic nunc persolvam grates, quod et privato me labore
inconcussis Mathematicae Tuae Philosophiae praeceptis imbuere non
sis dedignatus.
Tu quoque, ANATOMICORUM DEXTERRIME, SUBTILISSIME ALBINE! Qui, pari
opera, necessariam adeo fabricae humani corporis cognitionem per
aures mihi et oculos infudisti solertissime, animum Tibi meum longe
obstrictissimum nunquam non comperies.
Te vero, CELEBERRIME BOERHAVI! Te cumprimis ni sigillatim hic compellem,
mortalium ingratissimus jure habebor: si quid enim est in me ingenii, si
qua artis Medicae peritia, si qua in Chemicis exercitatio, Tibi ego id
omne soli debeo. Tres alias frequentaveram Tyro Academias, antequam
prospera huc advectus fortuna, Tuo ab ore pependerim. Solam Te penes
addiscere praxim animus erat, studiisque meis Academicis imponere
coronidem: sed vixdum primis gustaveram labiis defoecatissimae Tuae
doctrinae nectar, cum summa ejus dulcedo me mox tantopere rapuit,
ut quidquid vel publicis vel privatis in lectionibus, ad quamcunque
pertinens Medicinae partem, mellifluo ab ore Tuo prodiit, haurire
sategerim avidissimus. Dolens nimirum vidi, fore per temporis mihi
relicti angustiam, ut ablactarer citius, quam satiatus a Te recederem.
Sive itaque vernam dici speciem, amabilissimis horti divitiis mira
suavitate exponendis, dicares, jucundo Botanices studio discipulorum
animos tanto redditurus alacriores ad laborum magis arduorum
tolerantiam; seu inter furnos desudans, ad secretissimos Chemiae
recessus viam monstrares, certo castigatissimae methodi filo tutissimam
pariter ac facillimam; seu exacta ad normam Mathematicam stabilires
Theoriae Medicae fundamenta, quibus mox inaedificares immota Praxeos
dogmata, medendi methodum felicissimum; Te ego secutus undique, illam
potissimum diei partem optime a me collocatam credidi, quam Tibi
consecraveram. Totum ergo Tuum est, si quid isthac mea industria
profeci: Tu ejus omnem fructum, jure Tuo, a me repetis: quod dum gratus
agnosco, poterat id solum Tibi me mille modis in aeternum devincire.