Quae nunc ratio et forma in clero tenetur, ut qui in ecclesia domini
ordinatione clerica promoventur, in nullo ab administratione divina
avocentur nec molestiis et negotiis saecularibus alligentur, sed
in honore _sportulantium fratrum_ tamquam _decimas ex fructibus
accipientes_, ab altari et sacrificiis non recedant.
E quando qualche ecclesiastico mancava ai suoi doveri era punito in
modo molto semplice e chiaro: «Interim (cfr. _Ep_. 28, pag. 41) se
a _divisione mensurarum tantum contineant_, non quasi a ministerio
ecclesiastico privati esse videantur».
[579] _Cod. Just._ I, 3, 33, § 1. Leone e Antemio (467-471). Non
oportet episcopos aut clericos _cogere quosquam ad fructus offerendos_,
aut angarias dandas, aut alio modo vexare, aut excommunicare,
aut anathemate damnare, aut denegare communionem, aut idcirco non
baptizare, _quamvis usus ita obtinuerit_.
[580] LEONIS M. (440-460). _Sermo de collectarum die_ (ed.
BALLERINI-CACCIA).
Providenter, dilectissimi, a sanctis patribus pieque dispositum est,
ut in diversis temporibus quidam essent dies, qui devotionem fidelis
populi ad Collationem publicam provocarent. Et quia ad ecclesiam
maxime ab unoquoque opem quaerente decurritur, fieret ex possibilitate
multorum _voluntaria_ et sancta _Collectio_, quae per Praesidentium
curam necessariis serviret expensis: ad cuius operis desideratum
vobis, ut credimus, fructum dies vos vicinus invitat, accedentibus
admonitionibus nostris, ut ad ecclesias regionum vestrarum sabbato
proxime futuro misericordiae munera deferatis.