1. Alii: _bonitate_.

CURTIUS: Id quidem auctoritate Christi certissimum est, cum praedicat,

eum esse metuendum, qui non modo corpus, verum etiam animam occidere

potest.

SALOMO: Tametsi Ebraei poenas a sceleratis tum vivis tum mortuis exigi

tradunt, nullas tamen certas definierunt iis, qui vita defuncti essent,

ne quid in rebus tam arduis temere affirmarent, sed corporibus varias

pro scelerum varietate poenas decreverunt. Aut enim ab invitis, aut ab

errantibus, 342 aut volentibus, aut a pervicacibus peccatur. Qui

peccavit invitus, nulla poena obstringitur, quia ne peccatum illud

quidem suum dici potest. Qui errore peccavit, non quidem punitur, sed

purgatur applicatione.1 Qui doceri non vult, hujus poena est Maltut aut

Marhut,2 pecuniaria gravior. Qui animi pervicacia quadam et contemtu

divinae legis peccat, capite plectitur, etiamsi levissima parte legis

offendat. Qui vero contumeliosior fuerit erga Deum, non modo gravissima

morte punitur, sed etiam ejus pecunia, suppellex, vestis, quantaecunque

sit aestimationis, incendio absumitur, ne suis haeredibus ullum sui

fructum aut desiderium relinquat, quin etiam ejus praedia quasi

exsecrabilia inculta3 deseri jubentur.

1. Alius: _admonitione_. 2. Moses Rambam l. III. more nebochim. 3.

Deest in alio codice.

CORONAEUS: Supplicia sempiterna pervicacium hominum improbitati decreta

esse, Christus ipse clara voce denunciavit.1

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 644 / 680 题