1. Alii: _temperantes_. 2. Alius: _deroget_.

TORALBA: At illi sacrificuli creatorem creare se arbitrantur. Neque

enim de potestate divina sed de sacerdotis potestate quaeritur, an

scilicet Deum efficere possit ex ea materia, quae antea Deus non erat.

SALOMO: Certe rerum divinarum arcana, quae minus assequor, admirari

soleo, nec debemus ea curiosius insectari. Sed quemadmodum agni

paschalis reliquias et ossa, quae devorare nemo potest, flammis

injicere lex divina jubet, quod Latini veteres imitari solebant, cum in

sacrificiis proterviam facerent; ita quoque rerum arduarum arcana, quae

capere non possum, divini amoris incendio absumere consuevi. In hoc

tamen sacramenti arcano miror, in voluntate et potestate sacerdotis

positum esse, ut quidem illi jactant, Deus sit necne? Nam si levissimus

curio voluerit, crustulum Deus erit, si noluerit, Deus non erit, si

carmen illud sacrum pronunciarit et alio mentem averterit, nihil

efficiet. Si nolit creari Deum, i.e. si nolit consecrari creaturam,

panis relinquitur, si velit, momento Deus erit, qui antea non erat.

CURTIUS: Sed qui sacrificio adsunt, cum hostia illa salutaris altius

elata proponitur et ad intuendum et adorandum, quid faciet populus a

tergo, si dubitet, an sacrificus voluerit, Deum esse? Nam saepissime

mens ejus sponte, saepius etiam casu alio distrahi potest.

SENAMUS: In hac dubitatione Asthosanus1 theologus hac conditione

orandum putavit: Si tu es Deus, adoro te, sin minus, non adoro.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 633 / 680 题