1. Jer. 15, 1. 2. Ezech. 22. 30. 3. Alii: _septum_.

CORONAEUS: Quoniam divorum coetus sciebat (quid enim eos lateret?) Dei

decretum, quo statuerat evertere civitatem. Nam cum Samuel adhuc vivens

ac spirans Sauli necem doleret, Deus ad illum conversus: _Quousque_,

inquit, _Saulum lugebis? Ego illum repudiavi, quominus regnaret._

CURTIUS1: Absurdum est arbitrari, divorum mentes intimos hominum sensus

intueri, ut Salomo satis apte2 docet in oratione dedicatoria templi:

_Tu solus_, inquit, _aeterne Deus, omnes omnium cogitationes

intueris._3 Nec tamen, si divi omnes omnia audirent ac intuerentur,

propterea nobis precandi venirent.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 622 / 680 题