CURTIUS: Omissa divortiorum disputatione, non tam1 de facilitate
exsequendae legis Christi, quam de legislatoris praestantia quaerendum
est. Nam si quid peccatum erit, praesto semper est advocatus, orator,
patronus idemque legislator Christus, quo Judaei et Ismaëlitae miseri
destituuntur. Unde vero salutem sperare potest is, qui Christum verum
Deum et hominem venientem ad se, non excepit, oblatum respuit?2 _Ipse
est_, inquit Paulus,3 _sanctificatio4 nostra._ Item: _Mortuus est
propter delicta nostra et resurrexit propter justificationem nostram._
Quid Hieronymus?5 Oratio, quae non fit per Christum, peccatum est. Haec
ille. Cum igitur sine Christo Deo nulla salus homini cuiquam speranda
sit, cur amplius in legibus Mosaicis, quae jam pridem sua vetustate
extabuerunt, haeremus? Per Christum solum, inquit Cyrillus,6 patet
aditus ad regna coelorum.
1. Alius addit: _opinor_. 2. Alius: _rejecit_. 3. 1. Cor. 1, 30. Rom.
4, 24 sq. 4. Alius: _justificatio_. 5. In Psalm. 59. 6. In cap. 3. Joh.
331 OCTAVIUS: Si Christum oratorem et exoratorem unum habetis, cur
Christus discipulos consolatur? _Rogate patrem meum_, inquit, _et alium
advocatum vobis dabit?_1 Cur praeter istos oratores et patronos
infinita millia, i.e. totidem fere, quot homines mortuos, Christiani
invocatis, cum invocatio religiosa soli Deo debeatur? Invoca me et
eruam te! Invoca me et vivetis. Id autem saepius repetitum legimus2.
Omnium tamen angelorum ac divorum ordines precibus ac solennibus
festis, non aliter ac Deum aeternum prosequimini, ac plerique multo
ardentius ac studiosius, quam Deum ipsum, cui nulla dies vacua
sacrorum3 relinquitur in fastis. Quanto melius Ismaëlitae, qui non modo
unius aeterni Dei cultum sibi proposuerunt, sed etiam tabulam pictam ad
spectaculi fructum habere capitale ducant!
1. Joh. 14, 16. 26. 15, 26. 16, 7. 2. Psalm. 41. 140, 5. Jerem. 29.
Joel 2. 3. Alius: _sociorum_.
FRIDERICUS: Ista quidem controversia nobis est cum ecclesia Romana,
quae angelorum coetus ac beatorum mentes votis complecti docet, cum
tamen unus tantum advocatus proponi debeat, Christus Deus, cujus nomine
vota concipimus, per quem fausta omnia precamur et adversa deprecamur.
CORONAEUS: Ego quidem sic a doctrina informatus, sic a majoribus
imbutus sum, ut ab ecclesiae Romanae, quae sola Dei ecclesia restat,
decretis vel latum unguem discedere nefas ducam. Mediatorem quidem
unicum, generis humani pontificem maximum agnoscimus Christum, sed quid
vetat, Christo patronos inferiores habere? Oratores angelos inquam,
virginem Mariam, apostolorum et martyrum coetus, non quidem ut salutem
nobis tribuant, quoniam unus est servator hominum Christus1, sed ut pro
nobis rogationes ferant. Quanquam vester Lutherus, Friderice! beatorum
mentes revereri oportere confitetur2, cujus auctoritatem sequitur
Bucerus3. Cum enim Christianorum opibus Judaei oppressi sedibus
Hierosolymorum exacti fuissent4, Deum immortalem! qui concursus fuit
hominum ad loca religiosa, quae urbis sanctitas, quae sepulcri, quae
praesepii, quae crucis, quae monumentorum omnium! Cur autem Hieronymus
non modo pro divorum honoribus, sed etiam pro eorum reliquiis tam
accurate contra Vigilantium scripsisset, ut etiam daemones reliquiarum
ope fugari confirmaret? Cur Ambrosius5, Gregorius Turonensis6,
Augustinus7, caeteri tantis honoribus ac laudibus divos prosequerentur,
si scelus id esse putarent?
1. Desunt sex haec antecedentia verba in uno codice. 2. _Lutherus_ in
purgatione, qua queritur, aliquot articulos falso sibi ab adversariis
impositos. _Oecolampadius_ in Chrysostomum divos pro nobis assiduo
orare scribit. 3. In defensione ad Abrinensem episcopum. Ep. 8. 4.
Alius: _cessissent_. 5. Ep. ad Episc. et ad Col. l. X. cp. 85 et Serm.
91. 6. De Gloria Martyr. 7. Lib. III. de cruce Dei.
CURTIUS: De viris illustribus honorifice et sentire et scribere
praeclarum est, nec verbis illorum dignitatem extenuare, aut ullo
dicendi genere elevare velim, non tamen precari, colere, invocare, quae
tamen praecipua sunt adorationis argumenta. _Deum aeternum_, inquit
lex, _adorabis_ 332 _eique soli inservies!_1 Ac tametsi virgo Maria
Christum verum Deum et hominem utero concepit ac peperit, ab ejus tamen
adoratione abstinemus. Nam cum Epiphanius2 sua aetate proclivos
christianae plebis animos ad ejus cultum prospiceret, ac potissimum
colliridianos, oratione acerrima in eos invectus est: Si enim, inquit,
angelos colere prohibemur, quanto magis Mariam, Annae filiam. Et
Julianus Augustus nihil gravius Christianis objecit, quam quod martyres
pro Diis adorarent, ac divinitatis proposita spe martyrium ardenter
expeterent, ut in deorum albo inscriberentur. Quo quidem arcano cum
nullum amplificandae religionis majores majus habere perspexisset,
christianorum caedes ac supplicia repressit. Cyrillus3 vero ad haec
respondens: _Sanctos martyres_, inquit, _neque Deos esse dicimus, nec
colere consuevimus._ Item Chrysostomus4: _Vide prudentiam_, inquit,
_Cananaeae, non rogat Jacobum, non obsecrat Johannem, non pergit ad
Petrum, nec intendit ad apostolorum coetum, nullum quaerit sibi
mediatorem, sed pro omnibus comitem accepit poenitentiam, qua deserti
advocati locum implevit._ Idem paulo post5: _Ubicunque Deum
appellaveris, audit te, non ostiario, non mediatore, non ministris opus
est, non est opus ope patroni._ Item6: _Solent_, inquit, _misera uti
excusatione, per istos iri posse ad Deum, ut per comites perveniatur ad
regem, ac deserto Deo conservos adorant._ Ad Deum suffragatore nihil7
opus. Hic apertissime omnia atque illud maxime, quod adorationem
appellat, cum advocatis et mediatoribus divis utimur.
1. Deuter. 6. Exod. 34. Levit. 26. Deut, 48. Matth. 4. Lucas 4. 2.
Contra haereses. 3. Lib. 6. adv. Julianum. 4. Homil. 12. 5. In homil.
de fructu evangelii. 6. Ep. ad Rom. 7. Alius: _non_.
CORONAEUS: Sunt haec Lutheranis usitata loca, quibus facile responderi
potest, nos Deum adoratione τῆς λατρείας pro jure majestatis suae
prosequi, qui cultus a creatura soli creatori debetur. Itaque
interpretes1 ad haec verba: Adorate scabellum pedum ejus, subjiciunt:
adoratione latriae, quia soli Deo convenit. Scabellum vero carnem
Christi vocant, quam Damascenus et Scotus adorari negant oportere, cum
sit creatura, contra Petri Lombardi sententiam2. Sed veneratio quaedam
est τῆς δουλείας, quaedam vero ὑπὲρ δουλείας, quarum altera beatae
virgini Mariae, altera divis et angelis tribuitur. Alioquin etiam3, si
verborum apices sectabimur, quis dubitet, quin verbum adorationis
homini etiam ab homine in sacris litteris tribuatur? Abraham adoravit
populum terrae, Jacobus fratrem, Josephum sui fratres, socerum Moses
ipse4.
1. Alius: _interpres_. 2. Lib. III. Sent. dist. 3. 3. Deest in alio
codice. 4. Gen. 22. 33. 42. Exod. 18.
FRIDERICUS: Si λατρεία pro cultu et honore ubique accipitur, δουλεία
vero pro servitute, minus aeterno Deo quam angelis ac divis
concederemus, 333 quia illum veneraremur, angelis vero ac divis
inserviremus. At servile obsequium multo vilius et abjectius est ipso
cultu. Vox enim hebraica תִשְּׁתַחָוֶה idem significat, quod _tisgur_
Chaldaeis, προσκυνεῖν Graecis, adorare Latinis, i.e. inclinare corpus,
ubi de salutatione mutua scribit Plinius, quod Galli adorantes corpus
circumagant. Sed quibus verbis utamur, aut quocunque gestu abutamur,
nemini dubium est, quin religiosa veneratio sive cultus et adoratio
immortali tantum Deo debeatur, cum ex eo capite legis: Deum tuum
adorabis et illi soli servies, genus omne δουλείας et λατρείας
complectatur.1 Honoris autem vox et servitutis in rebus divinis soli
Deo debetur, id quod Deus clara voce testatur: _Gloriam meam_, ait,
_alteri non dabo._ Ita Augustinus2: Honoramus3, inquit, sanctos
caritate, non servitute. Quod enim lege divina prohibemur, gradus ad
altaria Dei construere, secretiori sensu vetamur rogationes ad
creaturas dirigere, quibus ad conditorem perveniatur. Nam illud
interdictum decalogo mox subjicitur, ubi nihil omnino de sacrificio aut
altaribus caretur, ut omnes intelligant, recta nos ad Deum proficisci
oportere, etiamsi certum haberemus, angelos ac beatorum mentes
sempiternas4 rota nostra audituras.
1. Ps. 49, 28. Prov. 27. Jes. 10. 2. Contra Ep. Pelagii ad Bonif. l.
III. c. 8. 3. Alibi: _honorans_. 4. Alius: _semper_.
CURTIUS: Ego quidem existimo, angelo a Deo cuique concessum, rogationes
ferte pro iis, quibus additus custos; sic enim vox oratoris1 in sacris
litteris usurpatur, cum agitur de rebus divinis angelo duce ac custode,
non propterea tamen nobis orandus aut adorandus est, ut rogationes
ferat. Quod cum Johannes facere tentaret: _Cave_, inquit angelus, _hoc
facias, conservus enim tuus sum, Deum adora_2; idque bis repetitum
legimus. Idque David, cum Deum laudibus omnibus prosequeretur, ad
angelos conversus: _Adorate eum_, inquit, _omnes angeli ejus!_3 Hic
tantum abest, ut angelos orare aut adorare velit, ut eos etiam sui
officii cohortetur, i.e. ut Deum metuant et revercantur. Ac propterea
saepius legimus, angelos in sacris litteris sua nomina revelare4, ne
ullam sui adorandi occasionem praebuisse videantur.
1. Deest in aliis codicibus. Jobi 33, 23. 2. Apoc. 19, 22. 3. Psalm.
148, 2. 4. Alius: _celare_.
CORONAEUS: Num vobis scelus videtur, si a vobis petam, quod
libentissime facio, ut pro me apud Deum immortalem vota faciatis? Sic
etiam Pharao Mosen et Aaronem, populus Samuelem interpellat. Orate,
inquit, pro nobis Deum vestrum; cujus rogationi acquieverunt. Cur non
igitur angelos ac divos orare liceat, ut pro nobis vota concipiant?
FRIDERICUS: Quoniam hoc interdictum est, illud non item, quanquam quis
affirmare ausit, divi nos audiant, necne? aut si audiant, velint pro
nobis orare, necne? Non orare pro nobis, testatur Deus apud Jeremiam:
_Si starent_, inquit1, _Moses et Samuel coram me, non inclinaret_ 334
_animus meus ad populum istum_, ac eo maxime tempore, quo civitas ab
hostibus undique cingebatur, Mosen et Samuelem decuerat, votis et
precibus in coelo Deum compellere, cum in terris toties non rogati tam
ardenter id fecissent. Sed his mortuis, qui pro populi felicitate
rogationem ferret, cum regionem Chaldaei vastarent, Deus testatur
fuisse neminem. _Quaesivi virum_, inquit2, _qui interponeret sepem3 et
staret oppositus contra me pro terra, ne dissiparet eam, et non
inveni._