1. Gal. 8, 10, 13.

SALOMO: Saepe deprehenditur verba legis et prophetarum Paulus truncare

vel augere vel plane in alienam sententiam interpretari. Exsecratio

divinae legis his verbis concepta est: אָרוּר אֲשֶׁר לֹא יָקִים

אֶת-דִּבְרֵי הַתּוֹרָה הָזּׁאת1 i.e. _execratus esto, qui rata non

habet verba legis hujus, ut ea exsequatur._ Vox enim יָקִּים significat

_confirmare, ratum habere_, ut Jonathan et Onkelos Chaldaeus uterque

interpretantur. Id autem Hieremias apertius explicat: _Execratus_,

inquit2, _esto qui non audierit verba foederis, quod percussi cum

majoribus vestris._ Quae interpretatio tota sententia differt a Pauli

verbis. Hic enim exsecrationem imprecatur iis, qui non impleverint

legem, quod nusquam in lege divina scriptum reperias, sed is habetur

exsecrabilis, qui nec audit legem divinam nec foedus ratum habet. Hinc

etiam alius error manavit, ut plerique putent, eum, qui vel ab uno

capite legis aberraverit, omnibus legibus reum teneri. Sic enim Jacobus

in epistola scribit3, quam tamen Eusebius et Hieronymus4 a sacris

litteris rejecerunt. Ἰστέον, inquit Eusebius5, ὡς νοθεύεσθαι, cum de

hac epistola statuerit uterque. Et quidem qui bovis alieni furtum

fecisse convictus erit, quinque boves, qui ovem, quatuor oves

restituere lege divina jubetur, qui autem non convictus, sed sponte

furtivum bovem reddit, adjecta tantum quinta parte pretii, quia

poenituit facti, peccatum ignoscitur, qui autem moechatur, occidit aut

quid aliud peccavit, deinde moerore ac poenitentia vitae ante actae

ductus, priora scelera virtutum actionibus rependit, in ea conditione

est, ut nihil deliquisse videatur, sed poenitendo legem ipsam

explevisse, ut quidem6 superius Ezechielis auctoritate confirmatum est.

Nam si verum esset, quod Paulus scribit, neminem unquam praeter

magistrum suum satis legi facere potuisse, neminem legis actionibus

perfectionem adeptum, insigni mendacio David obligaretur, cum ita Deum

contestatur7: _Legem tuam custodivi, a lege tua non aberravi, a

mandatis tuis non declinavi._ At sui mendacii Deum ipsum testem cieret.

Adulterium tamen homicidio cumulaverat8, sed quia poenituit, partim

etiam facti poenas dedit, veniam adeptus est. Id enim est legi obedire,

legem exsequi, legi parere, denique legem implere. Falsum est autem,

legibus omnibus reum teneri, qui vel in unam commiserit.

1. Deuter. 27, 26. 2. Jerem. 11, 3. 3. Jacob. 2, 10. 4. Cap. 2 in

Catal. 5. Lib. II cap. 23 in Catal. 6. Alius: _id quod_. 7. Psalm. 118,

14 sqq. 8. Alibi: _cumulavit_.

CURTIUS: Certe, si legum actionibus justificaremur, non autem beneficio

319 Christi, _nulla omnino est gratia_, inquit Paulus1, _et frustra

Christus, humani generis redemptor, mortuus est._ Item: _Gratia Dei

salvati estis, per fidem, non ex vobis, ne quis glorietur._2 Item: _Ut

justificati istius gratia haeredes simus._3 Item: _Sine me nihil

potestis facere._4 Quid igitur per te ipsum merearis, si nihil per te

ipsum sine Christo praestare possis? Infinitum sit, omnia Augustini

aurea dicta in hanc sententiam colligere. Omnes homines, inquit,

naturalem potentiam in Adamo perdiderunt et liberum arbitrium peccando

amiserunt. In qua sententia vides fuisse hos viros: Ambrosium5,

Chrysostomum6, Hieronymum7, Gregorium8, Bernhardum9, Augustinum10.

1. Gal. 2, 21. 2. Eph. 2, 9. 3. Tit. 8, 7. 4. Joh. 15, 5. 5. Epist.

ult. ad Demetr. l. 1. cap. 7 de Caino et Abel. et in Exod. l. 1. cap.

5. L. 12 de voc. Gent. 20 ad pop. Hom. 9. 6. Ad Demetriad. 7. In Ezech.

12. 8. De libero arbitr. 9. Serm. 2 et 15. 10. De libero arbitrio s.

Homil. 7.

OCTAVIUS: Si testium ac theologorum multitudine et doctrinae

praestantia dimicandum est, ego doctoribus istis addam Ismaëlitarum

theologos et quidem Christianis omnibus longe clariores, Solymam1,

Zeidum, Odmannum, Homarum2, Balarem, Abacherimum, Calbanum,

Zepheninium, Elsarinum, Azebaram, Achemulam3, Abaniphanum, Elfaridum4

ac innumerabiles alios, qui toto pene terrarum orbe legem Muhammedis

divulgarunt atque homines a caligine densissima ad clarissimam unius

aeterni Dei lucem et cultum revocarunt. Qui tametsi virtutibus ex

praeclaris actionibus plurimum, plus tamen divinae bonitati ac

beneficientiae tribuendum arbitrantur ac selectos quosdam esse ad

salutem, caeteros ad exitium designatos arbitrantur.

1. Alii: _Scalidum_ vel _Halymum_. 2. Alius: _Pomarum_. 3. Deest in

alio codice. 4. Alius: _Elsaridum_.

FRIDERICUS: Non video cur theologorum christianorum clarissima lumina

cum ista Mahummedanorum fece debeant comparari.

SENAMUS: Si autoritati plus tribuatur quam rationi, cur non etiam

Verrii Flacci libros de jure pontificio, et quae veteres Jovis mystae

ac theologi, quae iterum Camarim Bahalis et Sabaeorum sacerdotes libris

ritualibus prodiderunt, arcessere possimus?

TORALBA: Si pergitis auctoritatibus agere, ego philosophorum familias

omnes excitabo, qui eruditionis ac doctrinae praestantia minutos istos

theologos facile vincant, sed praestat sensibus ipsis et perspicuis

rationibus argumentari.

SALOMO: Ita quidem, nisi in rebus obscuris et ambiguis, in quibus mens

humana nullos exitus reperire potest. Jam certe tragoedos multari

oportet, qui θεον ἀπὸ μηχανῆς et oracula divina audire ex ore

prophetarum et libris sacris, quos non modo Ebraeorum, sed etiam

Christianorum et Ismaëlitarum theologi jam pridem sua quisque religione

comprobarunt.

320 FRIDERICUS: Tantum abest, ut innumeratos Arabum et Judaeorum

errores, qui suis se virtutibus ac legum actionibus, quasi fortissimo1

praesidio, justitiam adipisci posse confidunt, exaudiam, ut ne Curtii

quidem mihi opinio comprobari possit, in eo quod salutis summam a fide

pendere arbitratur, tametsi pluribus id video placuisse. Nam si fide

nostra justi sumus, nihil gratia cuiquam proficit, quoniam id totum,

quantumcunque est, quod credimus, totum inquam nostrum est. Nihil actio

decerpit ex illa assensione, quia nisi ab animi liberi summa assensione

pendeat, fides esse desinit. Verius est igitur, nos ipsa justitia

Christi, veri Dei et hominis, justos fieri, quicunque ad Deum

accesserunt.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 603 / 680 题