1. In cap. 5 Deuter.

SALOMO: Moses Rambam in epistola, quam adversus astrologos scripsit:

Omnes, inquit, theologi confirmant, hominem liberum salutis arbitrium

habere. Deinde subjicit haec verba: Magnam propterea gratiam immortali

Deo habemus.

CURTIUS: Ne propositam quaestionem deseramus, an scilicet quisquam

legis actionibus possit salutem adipisci, etiamsi libera arbitria

cuique darentur honesta prosequendi et turpia declinandi. Nego tamen,

legibus divinis satisfacere quenquam potuisse praeter Christum, a quo

praesidia salutis petenda ac speranda sunt, ut lege Mosis jam antiquata

nos absolveret1, deinde legibus veteribus solutos, in unius sui morte

ac sanguinis effusione fiduciam omnem collocare doceret. Cum enim

detestabilium hominum exsecrationes legislator Moses complecteretur,

postremo capite hanc2 subjicit: _Exsecratus esto, qui non exacte

praestiterit verba legis, ut ea exsequatur._3 Ad quae respondebit

universus populus: Esto! Unde Paulus colligit, eos, qui in legis

actionibus salutem posuerunt, huic exsecrationi subjacere, quasi nullus

unquam divinis legibus innocens exstiterit4.

1. Matth. 5, 20 sqq. 2. Alibi: _haec_. 3. Deut. 28, 15 sqq. 4. Phil. 3,

9 sqq.

OCTAVIUS: Cur igitur Paulus gloriatur, se in justitia legis

irreprehensibilem 318 fuisse? Nam ex eo sequitur, nihil ei mortem

Christi profuisse, sed pro eo Christum hanc exsecrationem pertulisse,

cum in cruce pependit. _Factus est_, inquit Paulus1, _exsecratio et

maledictum, ut nos eriperet exsecrationi et maledicto._

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 602 / 680 题