OCTAVIUS: Summa disputationis est, Adamum a peccato resipuisse, ut
quidem omnes confitentur, nec peccatum illius ad posteros fuisse
propagatum, cum Caini parricidium modis omnibus gravius esset, quod
tamen in eo ipso resedit nec manavit ad nepotes. Neque vero Adamus ob
id mortuus est, quod ab intelligibilium rerum contemplatione ad
sensibilia delapsus fuerit, qui etiamsi in illa, in qua creatus fuerat,
innocentia atque integritate vitae perstitisset, moriturus tamen erat.
Nam qui Henochum et Heliam mortuos fuisse negant, quanquam ab Adamo
genus duxerant, falluntur. Quod enim divinissimis illis hominibus
supplicium atrocius contingere potuisset, quam cadavere sempiterno
concludi?1 Sed divina potestate viventes adhuc et spirantes abrepti
fuere, ne propter summam integritatis ac virtutis opinionem pro Diis
colerentur. Sic quoque Mosen mortuum Deus sepelivisse dicitur2, sic
tamen ut mortalium nullus sciverit ubinam. Nec profecto Adami
posteritatem, si esset immortalis, mille terrarum orbes caperent.
Quemadmodum igitur innocentia non fecisset immortale cadaver, ita nec
peccatum fecit ut mortale esset.
1. Genes. 5, 18 sqq. Sirach 44, 16. 49, 16. 1 Regum 17-19. Sir. 48, 1.
4. 18. 2. Deuter. 34, 6 sqq.
CURTIUS: Haec pugnare videntur cum Pauli sententia1: _Per unum
hominem_, inquit, _peccatum in mundum intravit, unde mors secuta, et
per alterum justificatio ad vitam._ Item2: _Ab Adamo usque ad Mosen
mors regnavit in illis quoque, qui non peccaverunt, propter Adami
transgressionem._