SALOMO: Demus illud, matrem in concipiendo peccavisse, quod tamen
christiani theologi1 negant, quoad partum sit impura mater, impurus
foetus, an propterea peccator tantisper infans? Ac ne sol quidem ipse
nec angeli puri sunt apud Deum, non tamen propterea peccati originalis
labem contraxerunt.