1. Philo de legatione ad Caligulam. 2. Alibi: _felicitatem_.

OCTAVIUS: Non video, cur Ismaëlitis irasci debeamus, quod Christum

mortuum esse inficiantur, quod manibus hostium ereptum putant, cum

Christiani fateantur, deitatem pati nihil posse.

CURTIUS: Nullum fraudis arcanum majus a Muhammede excogitari potuit, ut

Christo deitatis opinionem et humanae salutis curam eriperet, quam quod

supplicio affectum esse negat, ne quis in ejus morte salutis spem ullam

collocaret aut de humano genere quicquam meritus esse videatur.

289 TORALBA: Frustra mortis Christi meritum1 praedicatur, si nihil

mereri potuit. At Christus mereri non potuit, cum semper fuerit in

summo felicitatis culmine collocatus et optimo fini, hoc est aeternae

deitati, convinctissimus, ut quidem illi jactant. At ne angelos quidem

aut beatas mentes mereri dicimus, quia praemium illis datum minus esset

merito, cum tamen praemia Deus semper tribuit meritis ipsis majora.

Majus autem praemium adipisci nemo potest, quam coeleste regnum, quam

Dei fruitionem, quae omnia illis obtigerunt. Ita Christus optimo fini

conjunctus mereri nihil potuit; nam si mereri potuisset, etiam errare,

peccare, labi potuisset, quia mereri nemo potest, qui semper in eo

statu est, ut si velit peccare, non possit2; Christum autem, si maxime

vellet, peccare tamen nullo modo potuisse ajunt. Postremo infinita

praemia merito Christi finito darentur, quia meritum Christi,

quantumcunque est, finitum sit oportet, cum ejus cadaver mortuum sit,

non etiam mens humana Christi, natura vero divina nihil penitus passa

fuerit. At peccata sunt infinita ut hominum infinitorum. Quod si

hominis tantum supplicio peccata dilui potuerunt, nihil necessum fuit,

Christum mori.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 543 / 680 题