SALOMO: Videre mihi videor Caligulam Augustum legatos Judaeorum urbana
quadam ratione excusantem, cum diceret, viros bonos ac valde simplices
sibi videri, non enim reputare, Caligulam Deum esse.1 Itaque quoque
Fridericus nostrorum simplicitatem2 excusat, quod fabri filium non
arbitramur Deum esse.