FRIDERICUS: Ita quidem si Deus ab homine Christo plane disjunctus erit,
nec ulla copula cohaerebit, sed aliud est unum uni misceri et confundi,
aliud copulari et conjungi.
287 TORALBA: Concreta semper unum efficiunt, copulata vero non magis in
unum coëunt, quam oleum et aqua eodem vasculo infusa. At mirari saepe
subiit disputatio Lutheranorum, quos Ubiquitarios vocant, et
Helvetiorum, qui Sacramentarii appellantur,1 et Catholicorum, quos
Papistas appellant. Ubiquitarii proprietatem non egredi subjecto
confitentur, verbi gratia omnipotentiam, ut pinguius loquamur,
omniscientiam, omnipraesentiam congruere humanae naturae, non per se,
non essentialiter, non formaliter, non subjective, (his enim verbis
utuntur) i.e. non esse de carnis essentia aut accidentibus: easdem
tamen proprietates divinas carni realiter convenire. Quaenam magis
contraria, quam haec sibi fingi possunt? Nam quicquid de re aliqua
dicitur, id ipsum est substantia aut accidens, tertium nihil est.
Sacramentarii hominem Christum ubique esse per deitatem, carnem autem
ipsius neque per se, neque per deitatem. Hoc libenter discam ab illis,
quaenam carnis humanae deitas fingi possit? Ubiquitarii hominem
Christum et humanitatem omnipotentem esse ajunt, hominem autem non
etiam humanitatem esse aeternam. At rebus abstractis aeterna multo
magis, quam concretis convenient. Hoc etiam absurdius: Christi corpus,
inquit Brentius,2 quod Hierosolymae omnibus spectantibus de cruce
dependebat, etiam Romae simul praesto erat cum deitate. Quid hoc? Nam
si caro Christi reapse ubique est omnipotens ac omniscia, certe caro
est Deus aeternus, nec tamen erit caro vera i.e. humana, quod utrique
negant, praeter Eutychem et Schwenckfeldium. Aliter Catholici, qui
corpus Christi ubique esse negant, fatentur tamen pluribus in locis
simul et eodem momento esse posse. At non ubique et pluribus in locis
eodem tempore et simul, sunt ἀντιστρέφοντα, nec Christus magis duobus
quam omnibus locis simul esse potest. Quodsi Christus ascendit in
coelum, non est ubique, ac ne multis quidem in locis, aut si erat
ubique, non ascendit nec descendit unquam. Neque etiam naturam humanam
ubique extensam esse volunt.3 Corpus enim illius ubique totum esse, non
habens partes extra partes, sed partes omnes in omnibus, i.e. ut
planius intelligatur, pedes in cerebro, manus in visceribus,
nihilominus tamen humanitatem ubique esse negant; at humanitas
abstractum quiddam est, homo vere concretum. Cur igitur ab his et illis
concluduntur? Quia metuunt, ne duae illae naturae, divina et humana, a
se invicem divellantur, nisi corpus Christi fuerit ubique. Oportuit
igitur simul et semel in utero, in cruce, in coelo, in praesepio
visibile, invisibile, verum et phantasticum corpus esse; quae quis
aequo animo ferre aut patienter audire queat? Jam vero confitentur,
divinitatem ab atheo in hostia consecrata non sumi, etiamsi corpus
Christi ab eo devoretur et calore ventriculi conficiatur, igitur in eo
ipso utramque naturam divelli confitentur. 288 Nam Ubiquitarii non
solum animam Christi, sed etiam carnem deitati conjunctam esse
affirmant, quod Sacramentarii negant. Ubiquitarii fingunt, proprietates
deitatis humanitati reapse communicari, non autem proprietates
humanitatis deitati; cur tam varie? cum unum et idem ὑποκείμενον esse
fateantur, imo unam et eandem hypostasin, quae aut utrumque, aut
neutrum admittat oportet.
1. Alius: _usurpantur_. 2. De personarum unione p. 12. 3. Gabr. Biel l.
IV. c. 12. qu. 1.
CORONAEUS: Omnes illae ambiguitates tolluntur, si teneamus id, quod M.
Tullius Cicero scripsit, nihil esse in animis concretum, nihil mistum.
Quanto magis igitur concretio a natura divina rejicienda venit?
Interdum tamen in Christo dicitur concretio πρὸς τί, propter naturae
duplicis mirabilem et humanis mentibus incomprehensibilem unionem, in
una et eadem hypostasi, quam Hilarius quodammodo similem esse scribit
unioni mentis humanae cum corpore, a quo tamen Academici, Stoici,
Peripatetici avulsam nec corpori concretam admittunt.
TORALBA: Si igitur mens humana simplex est ac penitus a corpore
abstracta, nefas est, ullam in natura divina concretionem arbitrari, si
utraque natura est ab utraque avulsa et divisa, i.e. copulata divina
mens cum humana mente, ut nunquam in unum et idem coëant, Christus
nihil aliud erit, quam homo, qui Deo adhaerebit, ut optimi cujusque
mens integerrima ac Dei amantissima Deo adhaeret,1 quo pertinet illud:
_Mihi adhaerere Deo bonum est._2