CURTIUS1: Non sequitur, divinitatem pati, quia divina mens abstractum
quoddam est, Deus vero Christus concretum. Nam cum Sabellius
praedicaret, Deum patrem induta specie humana filium dici coepisse, et
cum in apostolorum2 coetum delaberetur, spiritum sanctum (ne si aliter
sentiret, naturam divinam tripartito dividere putaretur), haereseos
damnatus est, quod personarum nullum adhiberet distinctionem. Nestorius
vero naturam divinam ab humana sejunxit omnino, cum ita conciones
haberet: Noli gloriari Judaea, non enim Deum cruci affixisti, ac suam
sententiam in Ephesina synodo acerrime defendit. Ejusque sectatores
Flavianum Constantinopolitanum3 pontificem verberibus caesum ejecerunt.
Tametsi loquendi ratio in Chalcedonensi concilio mutata est, ne
deinceps diceretur: Natura divina passa est aut mortua, sed Deus natus,
passus, mortuus est, ut in concreto diceretur, quod alteri4 tantum
naturae conveniret in abstracto, quam loquendi figuram idiomatum
communicationem appellarunt, ac vicissim Jesum immortalem, aeternum,
omnipotentem propter deitatis cum humanitate conjugationem. Mediatoris
vero nomen aut regis aut sacerdotis ita definierunt, ut nihil aliud
quam officia significarent. Itaque de sententia utrique depulsi sunt,
et qui5 naturam divinam ab humana penitus sejunxerunt et qui6 utramque
confuderunt. Unionem tamen utriusque naturae in Christo fieri fatemur,
sed incomprehensibili mentibus humanis ratione.
1. Alius: CORONAEUS: 2. Alibi: _angelorum_. 3. Alius:
_Constantinopoleos_. 4. In alio: _alibi_. 5. Alii: _quod_. 6. Alii
iidem: _quod_.
TORALBA: Nihil a natura divina, quae a mundi contagione libera est,
alienius quam concretio. Quodsi ex duabus illis naturis tertiam fieri
demus1, Deus sic2 concretus erit; sin utramque ab utraque penitus
avulsam, i.e. si divina mens humanae menti non sit mista, Christus
nihil aliud quam homo futurus est.3