CORONAEUS: Eodem revolvimur, illud enim cogitandum, non tres aeternos,
non tres infinitos, non tres Deos, sed unum Deum aeternum, infinitum,
personarum tamen varietate distingui, ac proprium quoddam personae
cuique convenire1, ut cum Lombardus negat, spiritum principium esse,
nisi ad creaturas.