1. Alius: _quid ... quid ... quid ... quid_.

FRIDERICUS: Ita quidem eas res, quarum capax est. Sed Deus aeternus ac

infinitus humanae mentis gurgustio capi nequit, quia impervestigabilis,

divinissimus, supremus, i.e., ut elegantioribus Theophrasti verbis

utamur, ἀναισθητὸς, θειότατος, ὑπερβατός.

SALOMO: Illic1 agit Theophrastus de Deo, hic autem agitur de homine

Jesu, neque enim pro argumento sumendum id, quod concludendum est,

nempe2 Jesum esse Deum. Nam Deus non obscure aut ambigue, sed sua voce

declarans, quis esset: _Ante me_, inquit, _non est Deus et post me non

erit._ Item: _Ego primus exstiti et postremus ero._3 At christiani

theologi confitentur4, personam creatam esse et antequam hominem

induisset in utero foeminae, personam habuisse filii, quis dubitet, an

filius sit creatura? Non igitur creator, non Deus.

1. Alius: _Illis_. 2. Alius: _scilicet_. 3. Jes. 48, 12. 4. Scotus l.

1. dist. IV.

OCTAVIUS: Magister sententiarum1 negat, personam filii constare ex Deo

et homine, ut ex partibus; deinde subjicit2: Inexplicabilis est istius

unionis ratio, negat tamen utramque naturam misceri, et idololatriam

vocat adorare corpus et animam Christi, quoniam, inquit, corpus et

anima Christi creaturae sunt. Eadem est Philippi Melanchthonis3

sententia.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 505 / 680 题