273 FRIDERICUS: Jam diximus patrem esse causam essentialem filii et
principii, ut Augustinus, Hilarius, Gregorius Nazianzenus, Basilius
confitentur, sed patrem aeternum aeternae cujusdam effectionis. Nec
video, cur in eo haerere debeamus.
OCTAVIUS: Cur ergo magister sententiarum ita haesit, ut exclamet hunc
in modum: Hoc humanum sensum excedit et intelligentiam mundi, quae non
capit ratio.
TORALBA: Imo ratio, quae divina lux est, uniuscujusque menti insita,
videt, sentit, judicat, quod1 rectum, quod pravum, quod verum, quod
falsum.