OCTAVIUS: Scribit Epiphanius, Aëtium trecenta argumenta collegisse
contra Christi deitatem, quae partim extant, vix ullum tamen est
efficacius eo, quo a junioribus adversus Hilarium et Athanasium
concluditur1. Cum enim Deum Deo genitum, lumen de lumine acceptum
dicerent: Christus, inquit, ex sese Deus est, non ex alio. Nam si habet
ab alio2, ut Deus sit, Deus esse nequit. Cui argumento non video, quid
responderi possit.