1. Alii: _index_.

CORONAEUS: Igitur omnia quae fiunt praeter naturae cursum ac tenorem,

quae multa sunt, a Toralba superius allata, etiam absurda videri

oportet.

TORALBA: Multa quidem non ordinario aut consueto naturae cursu

feruntur, non tamen pugnant cum natura divina.

CURTIUS: Cum nihil proprie et apposite de Deo dici possit, sed omnia

commode negari, frustra his enunciatis utitur Toralba, Deus est

substantia, quia Deus nullis accidentibus subjungitur et substat, quod

substantiae maxime proprium.

TORALBA: Pater essentiae nomen est, aut actus, si actus, profecto

filius creatus est, si essentiae nomen est, filius tota substantia

alius est patre.

CURTIUS: Aliud argumentum est Aëtii, cui tametsi Basilius1 non

respondeat, utrumque tamen inficiatione subvertitur, quia patris vox

relationem tantum significat.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 499 / 680 题