FRIDERICUS: In eo ipso Lombardus Augustinum refellit, ubi substantiam
Dei filium scribit genuisse. Aut filius, inquit Lombardus, de
substantia patris, aut de nihilo conditus est; non hoc, ergo illud, aut
omnino alius est Deus.
OCTAVIUS: Lombardus huic argumento subjicit haec verba1: Vehementer nos
ista movent, quae quomodo intelliguntur, mallem ex aliis audire, quam
tradere. Alterutrum tamen confiteri necesse est: Si de substantia
patris filium genitum dicamus, erit idem Deus aut alius Deus, et
utrumque absurdum est. Neque vero sunt duae filiationes, ut theologorum
verbis utamur, sed una filiatio Dei aeterni, tum ad Deum filium, tum ad
hominem. Itaque posteriores theologi Lombardum refellunt, quod negavit
substantiam a substantia gigni, cum veteres theologi sic sentiant:
Pater, inquit Tertullianus, tota substantia est, filius autem derivatio
totius et portio.