1. Libr. 7 de trinit. 2. Libr. 1 dist. 4. 3. Libr. 1 dist. 4.

OCTAVIUS: Augustinus igitur sui oblitus est: Pater, inquit, ut haberet

filium de seipso, non minuit se ipsum, sed ita de se alterum generat,

ut totus maneret in se, esset in filio tantus, quantus est solus. Quae

certe implicant contradictionem cum superioribus, quoniam tota natura

dissentanea sunt idem et alterum. Item alibi: Deus cum verbum genuit,

id quod est ipse genuit; Deum autem, inquit Basilius1, μήτε παρ᾽

ἑαυτοῦ, μήτε παρ᾽ ἑτέρου γεγονέναι2, neque a seipso, neque ab alio

gigni.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 496 / 680 题