TORALBA: Christus quatenus homo physicae subjectum est, metaphysicae
vero, i.e. theologiae, argumentum verum et quidem1 proprium Deus est.
Si ergo naturalibus omissis de Deo disputandum sit, nihil profecto est
in universa natura, quod de Deo affirmari queat, sed omnia commode
negari, quia quicquid est praeter Deum, aut substantiam aut accidens
esse oportet2, Deus autem neutrum est, nec ullus est naturae conceptus
Deo et creaturae communis, quia nihil una voce de finito vel infinito
dici potest, nec ullum genus est infinitum aut indifferens ad finitum
et infinitum. Itaque cum de rebus omnibus quaeri soleat, quid sit? de
Deo quaeritur, quid non sit? Ex quo sequitur, theologos omnes, qui Deo
substantiam aut hypostasin aut personam tribuunt, impropie loqui. Quae
res impulit Simplicium3, ut primam omnium causam diceret nomine vacare,
i.e. τοῦ παντὸς αἰτίου, ὑπὲρ πάντα ὄντος τὰ ὄντα, οὐδέν ἐστιν ὀικεῖον
ὄνομα. Proclus vero Academicus Deum ob id ineffabilem esse scribit,
i.e. ἄῤῥητον, quia unus est, vel ut Parmenides ἀγράμματος. Et cum multa
de Deo dicantur improprie, ipse tamen dici non potest ac ne cogitari
quidem. Sed qui minus inepte loquuntur, essentiam aeternam appellant,
eamque unam, puram, simplicem et ab omni corporum contagione4 liberam,
infinitae bonitatis, sapientiae, potestatis. Atque in eo Academici,
Stoici, Peripatetici cum Ebraeis et Ismaëlitis conveniunt quodammodo,
quasi proprium5 illud in omnium hominum animis ac mentibus ipsa natura
insitum6 esse videatur.
1. Alibi: _quodammodo_. 2. Dionysius Areopagita de divin. nomin., Moses
Rambam l. 3. 3. In libro de singulari Deo. 4. Alius: _concretione_. 5.
Alius: _principium_. 6. Pro quatuor his antecedentibus verbis alibi
legitur: _institutum_.
SALOMO: Ebraei decem habent1 nomina Deo in sacris litteris tributa,
epitheta vero LXXII omnia creatori cum2 creaturis quodammodo communia
praeter sacratissimum nomen tetragrammaton, quod sui proprium esse
dixit, scilicet יהוה, i.e. aeternus, quia nihil praeter Deum est3
aeternum. Hujus unius cultum, caeteris omnibus repudiatis, quemque sibi
proponere debere contendimus. Caetera quae tum in coelo, tum in
elementis ac mundi totius compage cernimus, tum etiam beatas mentes
cadaveribus superstites et angelos utriusque naturae, sensibus hominis
abditos, colere ac ullis precibus ac veneratione prosequi nefas esse
arbitramur, ac multo magis nefarium ulli creaturae4 Deum incorporeum
copulare5.
1. Alibi: _Hebraeis decem sunt_. 2. Alius: _ac_. 3. Alii: _potest
esse_. 4. Alibi: _nefandum ullam creaturam_. 5. Alibi: _computare_.
SENAMUS: Ego veteres Jovem a tetragrammato duxisse opinor, propter
utriusque nominis similitudinem.
249 SALOMO: Qui Jova aut Jehova pro sacro nomine יהוה pronunciant,
hujus linguae vim non tenent. Neque enim ratio Ebraeae linguae patitur
nomen illud ita pronunciari. Ac tametsi vocabulis subscriptis saepius
יְהוָֹה legamus, fallunt tamen qui sic legi putant oportere, nec
intelligunt, majores nostros, qui primi vocales litteris affixerunt1,
arcanum illud reddidisse varietate scribendi, mox יְהוָֹה, mox יְהֶוה.
Cur autem abdiderint arcanum illud, causa est in promtu, quod lege
divina capitali supplicio plectendus est2, qui diserte nomen illud
denuntiarit3. Itaque nunquam nomen illud in ore habemus, sed nomine
Elohim vel Adonai uti solemus, quoties in sacra scriptura legentibus
occurrit.