FRIDERICUS: Hac oratione Petrus naturam humanam a divina distinguit, ut
homo Jesus a Deo sit factus et quatenus Deus ab aeterno genitus a
patre, sic utraque natura in uno Jesu coaluit, ut Dei et hominum
mediator esset, quia mediator unius esse non potest1, Deus autem unus
est.