1. Alibi: _Ita_.

SALOMO: Quid Moses? Audita primum Dei voce, non modo verticem, 244 sed

vultum quoque operuit, quia verebatur, inquit scriptura sacra, Deum

intueri. Item Helias cum Dei vocem audisset in eodem monte, quo Moses,

pallio caput ac vultum obtexit.

CURTIUS: Saepe1 contrariis itineribus eodem pervenitur. Nam ut Asiae

populis principem intueri nefas habetur et ab ejus conspectu

discedentem retrocedere oportet, ne illi terga obvertantur, ac velato

capite alloqui aspectu in terram demisso: ita quoque flagitiosum est in

Europa, praesente principe2 capita velare, quin etiam ad edicta regis

Abyssiniorum non modo caput aperire, sed etiam corpus usque ad pudenda

nudare necesse est. Olim saltatio in sacris faciendis omnium fere

populorum communis erat, quae nusquam terrarum nunc usurpatur3. Et

quemadmodum capitale esset apud Genevates et Helvetios in templo

saltare, quod religiosissime fiebat apud Judaeos; sic enim Davidem

legimus, cum arcam deduceret, accepta lyra saltasse aliquanto altius4,

quam uxori Michalae decorum videretur, ac si quis ullum munus altaribus

sacris oblaturus veniret, hunc alacri gestu saltare mos erat5.

1. Alibi: _Saepius_. 2. Alibi: _pontifice_. 3. Franc. Alvaresius in

Aethiopicis. 4. 2 Reg. 6, 14 seqq. 5. Rabbi Kimchi in Ps. 42.

SENAMUS: Saltationes et choreas sacris omnium populorum solennes fuisse

constat. Nec tantum Salii sacerdotes Martis a saliendo dicti sunt, sed

etiam Jovis ipsius ludis praesultor ad numerum et modum choream.

agebat1. Et cum senatori cuidam Jupiter in somniis visus esset, qui

ludos instaurari juberet2, quod praesultor indocte saltaret3, deque ea

re ter admonitus neglexisset, duorum filiorum morte perterritus senatui

rem aperuit, qui ludos instaurari jussit. Ex quo etiam planum fit, quod

ante diximus, etiam paganorum sacra negligentius peracta immortali Deo

displicuisse, omissa clades et excidia populis invexisse.

1. Plutarchus in Nicia et Alcibiade. 2. Valerius Maximus, Livius,

Plutarchus, Dionysius Halicarnasseus. 3. Alibi: _saltarat_.

CORONAEUS: Existimo nostros bufones, qui clypeis et gladiis nudi

saltant, Salios veterum1 omnino imitari vel etiam saltatorem illum, qui

quod bovem Jovi2 apud Athenienses mactaret3, βουφόνος dicebatur.

1. Alibi: _veteres_. 2. Alii addunt: _Bulaeo_, vel: _Poleo_, vel:

_potentissimo_. 3. Alibi: _mactarat_.

CURTIUS: Christiani primum nascente ecclesia saltationes sacras

intermiserunt, ut scribit Justinus Martyr1, quippe qui cogebantur

nocturna sacra metu suppliciorum obire. Sed Constantino Magno

dominante, sublato metu, choreas frequentes et choros2 agere coeperunt,

qui mos nondum ab ecclesia Romana plane desertus est. Nam quae

processiones ab ipsis appellabantur, saltando fiebant, non ambulando.

Nec ita pridem cantores duo, qui3 canticum in medio choro incipiunt, ab

occasu ad ortum, deinde ab ortu in occasum saltabant, tum utrique in

medio choro, alter quidem Austrum, alter Aquilonem spectans, aliquamdiu

immoti stabant. Quae ratio fuit4 245 a citharoedo in sacris ludis

antiquitus observata, ut coelestium orbium ac Deorum in coelis choreas

agentium motus ipsiusque Terrae matris Deorum stationem imitarentur.

Illud tamen singulare fuit in Christianis, quod cantores duo in choro,

ne Diis infernis aut idolis gratulari saltatione viderentur, ut5

pagani, dextram in coelum attollebant, et quia molestum erat diutius

elatam dextram habere, baculos argenteos, qui in manum argenteam

desinebant, gestare coeperunt, ac summis pedum digitis modestius niti,

ut modestius saltarent. Sed cum imperitis hujusmodi6 sacerdotia ac

munera quaestuose tribuissent, non amplius saltare, sed deambulare

coeperunt, inde proverbium de ignaris, qui7 nec canere didicerint8 nec

saltare. Ita paulatim ambulationes pro saltationibus desertis ab

ecclesia Romana susceptas videmus.

1. Ad orthodox. qu. 7. 2. Desunt alibi duo haec verba. 3. Alius:

_quod_. 4. Scholiastes Pindari. 5. Alibi: _aut_. 6. Alius: _hujus

mundi_. 7. Alibi: _quod_. 8. Alius: _didicerant_.

SALOMO: Moderata saltatio in laudibus divinis efficacissima semper

nobis visa est, illud enim psaltes lyricus voluit, cum ipse coram Deo

caneret ac saltaret: _Colite Deum cum timore, exsultate ei cum1

tremore!_2 Est enim exsultare altius saltare, quia fleri non potest, ut

qui saltat ac gestit3 animi quadam alacritate erga res divinas, ut non

etiam ardentissimo Dei amore in eum rapiatur, mente vero tristi Deum

laudare nefas est. Itaque pontifex Aaron, repentina adhuc filiorum

morte saucius, sacrum convivium obire recusavit, cum diceret4: _Quomodo

gratus essem Deo, mente lugubri?_5 et qui laeta mente affectus est erga

Deum, hunc etiam oportet non modo ab omnibus sceleribus abhorrere,

verum etiam summa integritate ac innocentia vivere. Ita saepius in

psalmis occurrit vox illa Selah, quam Symmachus et Theodotion vertit6

διάψαλμα, Latini interpretationem omiserunt. Nam Chaldaeus interpres

putat, verbo Selah aeternum significari, quem Origenes et Hieronymus7

sequuntur. Sed Abraham AbenEsra interpretatur אָמֵן i.e. vere; διάψαλμα

vero significare mihi videtur distinctionem modulationis et varietatem

quandam silentio interjecto. David Kimchi Selah vocis elationem

significare putat, ego vero vocis ac totius corporis subsaltationem

fuisse video, quam in sanctis canticis usurpare etiamnum solemus, ut

laetitiam erga Deum et intimi animi gaudium testificemur. Laudationes

vero divinas non modo saltationibus et canticis, verum etiam omni

genere instrumentorum ab immortali Deo instituta fuisse, gravissima

Nathanis et Gadi testimonia declarant, a quibus admonitus David 285

Leviticae tribus cantores peritissimos ad divinarum laudum modulationes

adhibuit8, quos partim vocibus, partim fidibus, partim fistulis9

explicabat, quod ex initio psalmi cujusque facile intelligitur,

מִזְמוֹר fidibus tantum10, ubi שִׁיר sola voce canebatur, ubi utcunque,

voces fidibus miscebantur. Interdum tuba cornea, quae Sophar, vel

metallica, quae Halsopherat 246 dicebatur, adhiberi solebat et

metaltaim sive cimbala et mahol tibia. Sed quia Judaei aeque ac populi

australes fidibus magis delectantur11, et aquilonares tubarum ac

tibiarum sono12, propterea cantica Davidis Psalmos appellarunt. Est

enim ψαλμός, ut scitis13, carmen fidibus expressum, psalterium autem

vas in clypei quadrati formam, decem chordis14 aptum. Propria tamen

appellatione laudes ab Ebraeis appellantur cantica Davidis תְהִלִים, ut

omnes intelligant, brevissimis quidem precibus, sed laudibus assiduis

intentos esse oportere. Nihil autem15 frequentius in psalmis occurrit,

quam vox הַלֵלוּיָה i.e. laudate Deum.

1. Alibi: _in_. 2. Ps. 2, ii. 3. Alibi: _petit_. 4. Alibi: _dicens_. 5.

Levit. 10, 19. 6. Alii: _vertunt_. 7. Hieronymus in epist. ad

Marcellum. 8. 1 Paral. XXV, 1 sqq. 9. Alibi: _fibulis_. 10. Alibi:

_tamen_. 11. Alibi: _delectabantur_. 12. Alius: _sonitu_. 13.

Aristophanis scholiastes in Avibus. 14. Alibi: _fidibus_. 15. Alii:

_enim_.

CORONAEUS: Ego vero existimo, ecclesiae Romanae organa1, quae

Constantinopoli circa annum Christi 700 inventa, fistulis plumbeis

conflantur, omnium antiquorum instrutmenta musica longo intervallo

superare, nec satis mirari possum, eos, qui Romanae ecclesiae ritus

deseruerunt, organorum genus illud penitus abjecisse, cum nihil

modulatius fieri possit.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 434 / 680 题