CURTIUS: At nihil saepius in sacris litteris occurrit, quam illa
formula Christi in curatione languentium: _Remittuntur tibi peccata
tua_1. Et cujus est, mundum judicare, nisi Dei solius proprium? At
Christo mundi judicium datum esse constat. Quis igitur de illius
deitate dubitare possit? Quae cum ita sint et cum omnia non modo
argumenta, sed etiam argutiarum sophismata, divinis oraculis facillime
diluantur, constanti ac stabili assensione Christi, veri Dei et
hominis, divinitatem tot ac tam multis seculis confirmatam, sic
teneamus oportet, ut nunquam nos a suscepta fide divelli patiamur.