FRIDERICUS: Bona fide, Octavi, caetera subjungere oportet: clarifica
filium claritate, quam habuit prius quam mundus hic fieret! Quis autem
exstitit prius quam mundus hic fieret, nisi Deus ipse? Hoc igitur loco
superiora facile diluuntur, quae tamen veteres ad personarum
distinctionem traxerunt.
OCTAVIUS: Sed juniores theologi veteram dicta refutant, cujusmodi est
illud: principium qui et loquor vobis; quod veteres ad deitatem referri
putant oportere. Et illa Jesaiae verba: _generationem ejus quis
enarrabit?_1 Quae veteres ad deitatem pertinere tradunt. Apertioribus,
inquit Calvinus2, scripturae locis contentos esse oportuit, ne se
Judaeis deridendos praeberent. Exceptio enim erat in promtu, prophetam
de Christo non cogitasse. Idem, quod Petri concionem refellit, qui haec
verba3: 237 _Excitabit Deus vobis prophetam de fratribus vestris, mei
similem, ipsum audite_, ad Christum pertinere diceret, qui cum Petrus
Christum. Mosi similem fuisse praedicat, illi eripit deitatem.
Muhammedes vero legislator Deum ita loquentem inducit, Azora tertia: O
Jesu Mariae fili, tu persuades hominibus, ut Dei loco te matremque tuam
Deos habeant ac venerentur. Ad haec Jesus ita respondit: Absit a me,
Deum esse mentiar, tu scis, me hominibus semper suasisse, ut te Deum
meum et suum adorent.
1. Jesaiae cap. 53, 8. 2. Calvinus in Joh. 5 et 8. 3. Deuteron. 18, 15.
Act. 3, 23.
FRIDERICUS: Aliud est, eripere Christo deitatem, aliud negare, Christum
se pro Deo gessisse. Publice quidem Dei appellationem rejecit, apud
suos autem quis et qualis esset aperte declaravit, sic tamen ut divinae
illius majestatis decus humana imbecillitate ac specie vetaret. Sed cum
multa de Christi deitate occurrant, tum vero duo gravissima ipsius Dei
patris de coelo testificantis oracula exstant1: _Hic est filius meus
dilectus, in quo mihi complacuit, ipsum audite!_ Item illud2: _Et
clarificavi et clarificabo._ Item illud Thomae clara voce confitentis3:
_Dominus meus et Deus meus!_ Nam utrumque in Christi persona conjunxit;
quanquam testimonio Johannis ipsius, qui4 ab intimo Christi pectore
divinam sapientiam expressit, nullum clarius esse potest. Sic enim5
auspicatur spiritus sanctus illud evangelium6: _In principio erat
verbum et verbum erat apud Deum et Deus erat verbum._
1. Matth. 3, 17 et 17, 5. 2. Joh. 12, 28. 3. Joh. 20, 28. 4.
Desiderantur haec octo sequentia verba in uno codice. 5. Alius: _etiam
de Christo Jesu_. 6. Joh. 1, 1 sqq.
SALOMO: Tametsi ecclesia nihilo plus et certe minus apud nos ponderis
habeat, quam apud Israëlitas, nihilominus ea quae Christiani firmissima
putant divinitatis Christi fundamenta veteribus exemplaribus deesse
videmus. Nam Epiphanius haec verba1: _Audita est vox de coelo: tu es
filius meus_ etc., Marcionis archetypo deesse scribit, et illud2: _In
Christi morte sol obscuratus est_; item illud3: _hodie mecum eris in
paradiso_; item illud4: _Petra erat Christus_; et illud: _finis legis
Christus, in salutem omni credenti_5; item illud: _Quaeritis viventem,
resurrexit a mortuis et totum resurrectionis caput_6. Item illud7: _Ut
sciatis, quod filius hominis potestatem habeat dimittendi peccata._
Quid, ducenta circiter loca commemorem, quae Marcionis exemplari
defuisse Epiphanius denotavit8.
1. Matth. 3, 17. 17, 5. 2. Matth. 24, 29. 3. Luc. 23, 43. Caeterum
desunt haec verba in uno codice. 4. 1 Corinth. 10, 4. (cf. Exod. 17, 6.
Psalm. 78, 15 sq. 105, 41. Jesaiae 48, 21. Sapient. 11, 4). 5. Rom. 10,
4. 6. Coloss. 2, 16. 7. Matth. 9, 6. 8. Alibi: _notavit_.
CURTIUS: Si quid a Marcione haeresiarcha detruncatum, si quid ab
Arianis detractum, addictum, mutatum, inversum, perversum, an propterea
fides evangelicis scriptis deroganda venit? Nam ex eo maxime Christi
deitas colligitur, inquit Theophylactus1, quod peccantibus ignovit, cum
solius Dei sit proprium, crimen abolere.
1. Alius: _Theophilus_. (Theophylactus in cap. 1. Luc. Cypriani serm.
de laps.)
238 SALOMO: Illud quidem assentior, atque ita Dei propium esse, ut ne
angelis quidem tanta sit ab Immortali tributa potestas, ut Rabbi Joseph
notavit. De omnibus autem impietatis generibus, quae multa sunt, nullum
detestabilius est, quam homini ab homine illud ignosci, quod in Deum
peccatur1.