1. Alibi: _procedere_.

SALOMO: Solutiones istas non moror, sed miror apostolos toties ac tam

saepe labi, cum prophetas testes arcessere consueverunt, ut cum

Matthaeus scribit, Christum triginta nuramis argenteis divenditum

fuisse1, ut prophetia Jeremiae2 impleretur: _Appretiaverunt_, inquit,

_pretium meum triginta argenteis_, quae verba nec apud Jeremiam, nec

apud ulles scriptores veteris instrumenti reperiuntur. Item, ut Messiam

Deum3 de ligno suspensum iri docerent, illud ex psalmis corripuerunt4:

_Dicite in gentibus, regnavit a ligno Deus_, ut quidem Justinus Martyr,

Lactantius, Augustinus, Cassiodorus, Theodulphus, alii aliorum errorem

secuti scripserunt, quae verba „a ligno“ Ebraeis, Chaldaicis, Graecis

ac Latinis interpretationibus veterum deesse videmus, non modo in

libris5 psalmorum, 231 verum etiam in libris Paraleipomenon. Sic enim

Ebraica legimus: אִמְרוּ בַגוֹיִם יְהוָֹה מָלָךּ, quae LXXII sic

reddunt: εἴπατε ἐν τοῖς ἔθνεσιν, ὅτι κύριος ἐβασίλευσε, i.e. dicite in

gentibus, Deus regnavit. Jam vero miracula stupenda sunt a Johanne6

descripta, quae a reliquis praetermitti capitale videri possit, ut cum

milites praetoriani Jesum comprehendere conarentur, sola illius voce

perterritos ac retrolapsos corruisse. Item Lazari resurrectionem tam

stupendam solius Johannis7 testimonio niti videmus, cum caeteri

levissimas etiam febrium curationes denotarint.

1. Matth. 27, 9. 2. Non Jeremiae, sed potius Zach. 11, 13. 3. Alibi:

_ducem_. 4. Ps. 96 (95), 3 sq. 5. Alibi: _libro_. 6. Joh. 16. 7. Joh.

11.

CORONAEUS: Nec ab omnibus omnia scribi potuerunt, cum nec omnes

evangeliographi rebus gestis adesse, nec si affuissent scriptis omnia

complecti, nec si omnia scriptis mandarent, mundus ea capere potuisset,

ut Johannes ipse scribit, sed ea quae ab aliis vel omissa, vel

obscurius dicta erant, recognovit, cum postremus omnium ad scribendum

accesserit et ab ipsa deitate Christi auspicatus fuerit eo tempore, quo

Cerinthus et Ebio Χριστὸν εἶναι φίλον ἄνθρωπου praedicarent: Tum,

inquit Epiphanius, Johannes coepit εὐαγγελίζεσθαι.

SALOMO: Non capio, quae deitas in Christo esse potuerit, nam si post

baptismum spiritu sancto afflari coepit, ut quidem Lucas1 asseruit,

quonam modo a daemonibus agitatus est, ut modo supra pinnaculum templi,

mox in montem altissimum subvectus sit? Consimile est illud, quod

Johannes tradit, Judam apostolum accepto Christi corpore in coena,

eodem momento a cacodaemonibus correptum fuisse2. At in eodem homine

bonus et malus daemon simul stare non potuit. Nam cum Saul a Samuele

rex est initiatus et unctus, ab angelo beari et afflari coepit. Et

postquam Dei jussa sprevisset, desertus ab angelo coepit a cacodaemone

agitari3. Jam vero cur tantum anno trigesimo Christus coepit afflari

spiritu sancto? Nam ex eo planum est, antea spiritu sancto caruisse,

quem tamen Deum fuisse affirmant.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 405 / 680 题