TORALBA: At neque ascensus in coelum Deo convenit, neque homini.
CURTIUS: Utrique naturae convenit, quod seorsim alteri congruere non
potest. Atque haec solutio latissime patet ad mirabiles Christi
actiones, quae nec in hominem solum nec in Deum solum convenire
possunt.
SALOMO: Idem Johannes Jesum ita loquentem inducit1: _Si testimonium
perhibeo2 de me, testimonium meum non est verum._ Alibi3 tamen plane
contrarium affirmat: _Dum si testimonium_, inquit, _perhibeo de me
ipso, testimonium meum est verum, quia scio, unde veni._ Item de
Christo scribens4: _Mea doctrina non est mea, sed ejus, qui misit me._
Cur suam appellat, si alterius est? Nam in eo ipso omnem deitatem5 a se
abjecisse videtur.
1. Joh. 8, 14. 2. Alibi: _perhiberem_. 3. Joh. 5, 31. 4. Joh. 7, 6. 5.
Alibi: _divinitatem_.
CURTIUS: Alia fuit oratio Christi ad apostolos, alia fuit ad Scribas et
Pharisaeos, qui sua dicta criminari consueverant, apud quos nihil aliud
se quam hominem, i.e, phrasi Hebraea et Graeca τὸν υἱὸν τοῦ ἀνθρώπου
profitetur, 230 at in coetu apostolonim aperte se Dei filium esse et ab
eo venisse affirmavit.
SALOMO: Idem Johannes1: _Is super quem videtis spiritum descendere, is
est baptisatus a spiritu sancto._ At Matthaeus bene ac2 penitus Jesum
Johanni Baptistae fuisse cognitum scribit his verbis3: _Quin potius abs
te baptizari debeo._
1. Joh. 1, 33. 2. Deest alibi; loco verborum _bene penitus_ alii
legunt: _ante_. 3. Matth. 3, 14.
FRIDERICUS: Cognitus quidem erat Jesus ut propheta, non autem ut
aeternus Dei filius, quia nondum audita Dei vox erat: _Tu es filius
meus dilectus._
SALOMO: Sed quoniam utriusque1 Johannis mentio incidit, jure mirantur2
etiam theologi christiani, quamobrem Lucas introduxerit Elisabetham
colloquentem cum Maria, quasi3 foetum, quem utero gestabat, senserit
eodem visitationis illius momento, cum tamen ante visitationem natus
esset Johannes? Hanc absurditatem ut Graeci declinarent, visitationis
illius diem fastis exemerunt, sed eo die festum colunt venerandae
vestis Mariae virginis, in plachernis4 Syri vero et Graecos et Latinos
aberrare praedicant ac propterea visitationis festum diebus septem ante
Johannis Baptistae et hujus ante Christi natalem diebus septem
collcoarunt.
1. Alibi: _utrinque_. 2. Alius: _merentur_. 3. Alius: _sicut_. 4.
Alius: _glachemis_.
CURTIUS: Quasi vero dies feriarum, quas colimus, nondum institutos tam
curiose veteres consectarentur!
OCTAVIUS: Gravius illud est, quod Johannes scribit1, Christum prius
afflavisse apostolos spiritu sancto, quam ascenderet in coelum, qui
tamen obtestatur, spiritum non2 venturum, nisi abiret ad patrem3.
1. Joh. 20, 22. 2. Loco duorum horum verborum alibi legitur: _non
prius_. 3. Joh. cap. 14 et 15.
FRIDERICUS: Hoc ita scriptum est, ut intelligamus spiritum a patre et
filio prodire1, contra Graecorum opinionem.