1. Alius: _vana_. 2. Alius addit: _est_.

CURTIUS: Tua te, Salomo, argumenta refutant. Nam si antiquata lex erat

de maritandis ordinibus, quis dubitet Mariam paterno genere a gente

Levitarum, materno vero a Davide stirpem traxisse?

SALOMO: Sed his omissis1 Messiam in oppido Bethlehem nasci oportuit ex

oraculis prophetarum. At Jesus natus est in vico Nazaraeo2 regionis

Galilaeae, quae fluminibus ac imperio divisa erat a Judaea. Hinc

objectio illa, cum de Jesu ageretur: potestne Nazaretho aliquid boni

esse?3 quam etiam in Actis confirmat: _Ego sum_, inquit, _Jesus

Nazarenus, quem tu persequeris_4.

1. Alibi: _missis_. 2. Alibi: _Nazareth_. 3. Joh. 1, 46. 4. Actor. 9,

5.

CORONAEUS: Vetus est illa objectio1 a theologis jam pridem confutata.

Quis enim nescit, Josephum et Mariam a Galilaea in Bethlehem oppidum

concessisse census causa atque illic Mariam peperisse, Nazarenum tamen

appellatum, quod illic educatus, ubi mater domicilium haberet2? Quin

etiam Oregines contra Celsum et Justinus Martyr3 stabulum, in quo

Christus natus est, in antro Bethlehem sua aetate a peregrinis visitari

consuevisse tradunt.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 390 / 680 题