SALOMO: At postliminio redeuntes posteri Davidis, quotquot fuere,
honores senatorios1 adepti sunt. Quanquam Matthaeus et Lucas non modo
cum historia, sed etiam secum ipsi discrepant, ut alter Jesum a
Salomone, alter a Nathane2 infinita nominum varietate deducat; uterque
enim tum a Philone Hebraeo3, antiquitatis auctore optimo, tum etiam ab
historia sacra plurimum dissident; quod cum4 etiam argutus theologus5
ferre non posset, aperte scripsit, effici nullo modo posse ex Matthaei
et Lucae scriptis, ut Jesus a Davide originem traxisse videatur. Ex
duobus6 enim alterum fieri potest, ut utraque theogonia seu genealogia
falsa sit, alterum non potest, ut plus una sit vera, cum utraque
stirpites7 omnino diversas habeat, scilicet Salomonem et Nathanem
fratres. Illud enim in tanta repugnantia proditum est, ab utroque
evangelista Boas, Salomonis filium proavum esse Davidis, cum tamen
inter utrumque intersint anni 3728. Levius est etiam, quod Justinus
Martyr9 scribit, contra quam10 caeteri sentiunt, Eli fuisse Josephi
patrem adoptivum. Quod autem ad Suidae historiam attinet, ne Christiano
quidem ulli praeter Suidam probatur, cum aperte pugnet11 cum omnibus
scriptoribus evangeliorum. Electionem vero fieri sacerdotum apud
Judaeos inauditum est, multo minus etiam de stirpe regia. Cui regulae12
cum derogare conaretur Usias rex ac pontificibus honores praeripere
obsistentibus repente lepram contraxit, quia genti Aaronis tributum
erat lege divina sacerdotium, idque extra sortem et suffragium,
caeteris tribubus ab aditu sacerdotii exclusis.
1. Alibi: _nomen senatoris_, vel: _honores servatoris_. 2. Alius addit:
_cum_. 3. Lib. 1 de genealogia. 4. Deest in alio codice; alius: _id
cum_. 5. Calvinus lib. 1 de harmon. 6. Legit alius codex ita: _Ex
duabus enim lineis non potest ut plus una sit vera, cum utraque
stirpites omnino diversos habeat, scilicet Salomonem et Nathanem
fratres_. 7. Alibi: _stipites_. 8. Alii: _368_. 9. Quaest. 131 et 133
ad orthodox. 10. Alii: _quam_. 11. Alii: _nam ... pugnat_. 12. Alius:
_legi_.
CURTIUS: Erroris opinione falluntur, qui non vident, nomina propria in
sacris litteris saepius commutari. Nam qui Azarias rex Judaeorum loco1
dicitur, idem alibi Ozias appellatur. Item Esdras mox Athiarsatha, mox
Nehemias, mox2 Malachias vocatur, et qui saepius Artaxerxes, interdum
Ahasverus et Asverus dicitur. Quare de nominibus minime laborandum est,
modo rem teneamus, scilicet Christum ad Davidem3 genus referre, sive a
Salomone vel4 a Nathane ducatur, cum uterque Davidis filius esset.
1. Alius: _Judae uno loco_. 2. Alius addit: _etiam_. 3. Alibi:
_Davidis_. 4. Alius: _sive_.
SALOMO: Sint haec Matthaei et Lucae μνημονικὰ ἁμαρτήματα, sed urgent
graviora. Aut enim Josephus est pater Jesu, aut alius. Si non est pater
Josephus, inanis1 est illa gentilium descriptio a Davide, vel etiam 221
ab Adamo repetita; sin est natura pater, nec Maria virgo sit, nec alia
fuerit, quam caeterorum hominum origo. Sin Mariam stirpis Davidicae
fuisse arbitrantur, de conjugio Josephi argumentum incertissimum2, tum
quia usu contrario lex antiquata pridem erat, tum etiam quia Maria
Elisabethae gentis Leviticae cognata vocatur.